BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

interna trahentes.

[Liber II]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE PROPRIA

CONSIDERATIONE.

 

CAPITVLVM  V.

 

Non possumus nobis ipsis nimis credere: quia saepe gratia nobis deest et sensus. Modicum lumen est in nobis: et hoc cito per neglegentiam amittimus. Saepe etiam non advertimus: quod tam caeci intus sumus. Saepe male agimus: et peius excusamus. Passione interdum movemur: et zelum putamus. Parva in aliis reprehendimus: et nostra maiora pertransimus. Satis cito sentimus et ponderamus quid ab aliis sustinemus: sed quantum alii de nobis sustinent non advertimus. Qui bene et recte sua ponderaret: non esset quod de alio graviter iudicaret. Internus homo, sui ipsius curam omnibus curis anteponit. Et qui sibi ipsi diligenter intendit: faciliter de aliis tacet. Numquam eris internus et devotus: nisi de alienis silueris, et ad te ipsum specialiter respexeris. Si tibi et Deo totaliter intendis: modicum te movebit quod foris percipis. Vbi es quando tibi ipsi praesens non es? Et quando omnia percurristi; quid te neglecto profecisti? Si debes habere pacem et unionem veram; oportet quod totum adhuc postponas: et te solum prae oculis habeas. Multum proinde proficies: si te feriatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies: si aliquid temporale reputaveris. Nil magnum nil altum, nil gratum nil acceptum tibi sit: nisi pure Deus aut de Deo sit. Totum vanum existima: quidquid consolationis occurrerit de aliqua creatura. Amans Deum anima: sub Deo despicit universa. Solus Deus aeternus et immensus implens omnia: solacium animae et vera cordis laetitia.