BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

interna trahentes.

[Liber II]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE PVRA MENTE

ET SIMPLICI INTENTIONE.

 

CAPITVLVM  IIII.

 

Duabus alis homo sublevatur a terrenis: simplicitate scilicet et puritate. Simplicitas debet esse in intentione: puritas in affectione. Simplicitas intendit Deum: puritas apprehendit et gustat. Nulla bona actio te impediet: si liber intus ab inordinato affectu fueris. Si nihil aliud quam Dei beneplacitum et proximi utilitatem intendis et quaeris: interna libertate perfrueris. Si rectum cor tuum esset: tunc omnis creatura speculum vitae et liber sanctae doctrinae esset. Non est creatura tam parva et vilis: quae Dei bonitatem non repraesentet. Si tu esses intus bonus et purus: tunc omnia sine impedimento videres et bene caperes. Cor purum, penetrat caelum et infernum. Qualis unusquisque intus est: taliter iudicat exterius. Si est gaudium in mundo: hoc utique possidet puri cordis homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia: hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum in ignem amittit rubiginem, et totum candens efficitur; sic homo integre ad Deum se convertens a torpore exuitur: et in novum hominem transmutatur. Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem: et libenter externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere et viriliter in via Dei ambulare; tunc minus ea reputat: quae sibi prius gravia esse sentiebat.