BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

interna trahentes.

[Liber II]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE BONO

PACIFICO HOMINE.

 

CAPITVLVM  III.

 

Tene te primo in pace: et tunc poteris alios pacificare. Homo pacificus magis prodest: quam bene doctus. Homo passionatus etiam bonum in malum trahit: et faciliter malum credit. Bonus pacificus homo: omnia ad bonum convertit. Qui bene in pace est: de nullo suspicatur. Qui autem male contentus est et commotus: variis suspicionibus agitatur. Nec ipse quiescit: nec alios quiescere permittit. Dicit saepe quod dicere non deberet: et omittit quod sibi magis facere expediret. Considerat quid alii facere tenentur: et neglegit quid ipse teneatur. Habe ergo primo zelum super te ipsum: et tunc iuste zelare poteris etiam proximum tuum. Tu bene scis facta tua excusare et colorare: et aliorum excusationes non vis recipere. Iustius esset ut te accusares: et fratrem tuum excusares. Si portari vis: porta et alium. Vide quam longe es adhuc a vera caritate et humilitate: quae nulli novit irasci vel indignari, nisi tantum sibi. Non est magnum cum bonis et mansuetis conversari: hoc enim omnibus naturaliter placet; et unusquisque libenter pacem habet: et se cum sentientes magis diligit. Sed cum duris et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere: magna gratia est et laudabile nimis, virile que factum. Sunt qui se ipsos in pace tenent: et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt qui nec pacem habent: nec alios in pace dimittunt. Aliis sunt graves: sed sibi semper graviores. Et sunt qui se ipsos in pace retinent: et ad pacem alios reducere student. Est tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda: quam in non sentiendo contraria. Qui melius scit pati: maiorem tenebit pacem. Iste est victor sui et dominus mundi: amicus Christi et heres caeli.