Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Admonitiones adinterna trahentes.[Liber II]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE REGIAVIA SANCTAE CRVCIS.
CAPITVLVM XII.
Durus multis videtur hic sermo abnega temet ipsum: tolle crucem tuam, et sequere Iesum. Sed multo durius erit audire illud extremum verbum: discedite a me maledicti in ignem aeternum. Qui enim modo libenter audiunt et sequuntur verbum crucis: tunc non timebunt ab auditione aeternae damnationis. Hoc signum crucis erit in caelo: cum Dominus ad iudicandum venerit. Tunc omnes servi crucis qui se Crucifixo conformaverunt in vita: accedent ad Christum iudicem cum magna fiducia. Quid igitur times tollere crucem; per quam itur ad regnum? In cruce salus, in cruce vita; in cruce protectio ab hostibus: in cruce infusio supernae suavitatis; in cruce robur mentis, in cruce gaudium spiritus: in cruce summa virtutis, in cruce perfectio sanctitatis. Non est salus animae nec spes aeternae vitae: nisi in cruce. Tolle ergo crucem tuam et sequere Iesum: et ibis in vitam aeternam. Praecessit ille baiulans sibi crucem, et mortuus est pro te in cruce; ut et tu tuam portes crucem: et mori affectes in cruce. Quia si commortuus fueris: etiam cum illo pariter vives. Et si socius fueris poenae: eris et gloriae. Ecce in cruce totum constat, et in moriendo totum iacet; et non est alia via ad vitam et ad veram internam pacem: nisi via sanctae crucis et cotidianae mortificationis. Ambula ubi vis, quaere quodcumque volueris; et non invenies altiorem viam supra, nec securiorem viam infra: nisi viam sanctae crucis. Dispone et ordina omnia secundum tuum velle et videre; et non invenies nisi semper aliquid pati debere, aut sponte aut invite: et ita crucem semper invenies. Aut enim in corpore dolorem senties: aut in anima spiritus tribulationem sustinebis. Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis: et quod amplius est saepe tibimet ipsi gravis eris; nec tamen aliquo remedio vel solacio liberari seu alleviari poteris: sed donec Deus voluerit oportet ut sustineas. Vult enim Deus ut tribulationem sine consolatione pati discas; et ut illi totaliter te subicias: et humilior ex tribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi: sicut is cui contigerit similia pati. Crux ergo semper parata est: et ubique te expectat. Non potes effugere, ubicumque cucurreris; quia ubicumque veneris te ipsum te cum portas: et semper te ipsum invenies. Converte te supra, converte te infra; converte te extra, converte te intra: et in his omnibus invenies crucem; et necesse est te ubique tenere patientiam: si internam vis habere pacem, et perpetuam promereri coronam. Si libenter crucem portas portabit te, et ducet ad desideratum finem, ubi scilicet finis patiendi erit: quamvis hic non erit. Si invite portas onus tibi facis, et te ipsum magis gravas: et tamen oportet ut sustineas. Si abicis unam crucem, aliam procul dubio invenies: et forsitan graviorem. Credis tu evadere; quod nullus mortalium potuit praeterire? Quis sanctorum in mundo sine cruce et tribulatione fuit? Nec enim Iesus Christus Dominus noster una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. Oportebat ait Christum pati, et resurgere a mortuis: et ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam quaeris; quam hanc regiam viam quae est via sanctae crucis? Tota vita Christi crux fuit et martyrium: et tu tibi quaeris requiem et gaudium? Erras erras si aliud quaeris quam pati tribulationes: quia tota ista vita mortalis plena est miseriis et circumsignata crucibus. Et quanto altius quis in spiritu profecerit tanto graviores saepe cruces invenerit: quia exilii sui poena magis ex amore crescit. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus, non est sine levamine consolationis: quia fructum maximum sibi sentit accrescere ex sufferentia suae crucis. Nam dum sponte se illi subicit: omne onus tribulationis in fiduciam divinae consolationis convertitur. Et quanto caro magis per afflictionem atteritur: tanto spiritus amplius per internam gratiam roboratur. Et nonnumquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis et adversitatis ob amorem conformitatis crucis Christi: ut se sine dolore et tribulatione esse non vellet; quoniam tanto se acceptiorem Deo credit: quanto plura et graviora pro eo perferre potuerit. Non est istud hominis virtus sed gratia Christi: quae tanta potest et agit in carne fragili; ut quod naturaliter semper abhorret et fugit: hoc fervore spiritus aggrediatur et diligat. Non est secundum hominem crucem portare, crucem amare; corpus castigare et servituti subicere: honores fugere, contumelias libenter sustinere; se ipsum despicere, et despici optare: adversa quaeque cum damnis perpeti, et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis: nihil huiusmodi ex te poteris. Sed si in Domino confidis, dabitur tibi fortitudo de caelo: et subicientur dicioni tuae mundus et caro. Sed nec inimicum diabolum timebis: si fueris fide armatus et cruce Christi signatus. Pone te ergo sicut bonus et fidelis servus Christi ad portandam viriliter crucem Domini tui: pro te ex amore crucifixi. Praepara te ad toleranda multa adversa et varia incommoda in hac misera vita; quia sic te cum erit ubicumque fueris: et sic revera invenies ubicumque latueris. Oportet ita esse; et non est remedium evadendi a tribulatione malorum et dolore: quam ut te patiaris. Calicem Domini affectanter bibe: si amicus eius esse et partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo committe: faciat ipse cum talibus sicut sibi magis placuerit. Tu vero pone te ad sustinendum tribulationes et reputa eas maximas consolationes; quia non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam promerendam: etiam si solus omnes posses sustinere. Quando ad hoc veneris quod tribulatio tibi dulcis est et sapit pro Christo; tunc bene te cum esse aestima: quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu pati grave tibi est et fugere quaeris; tamdiu male habebis et sequetur te ubique fuga tribulationis. Si ponis te ad quod esse debes; videlicet ad patiendum et moriendum: fiet cito melius et pacem invenies. Etiam si raptus fueris usque ad tertium caelum cum Paulo: non es propterea securatus de nullo contrario patiendo. Ego inquit Iesus ostendam illi: quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Pati ergo tibi remanet: si Iesum diligere et perpetue illi servire placet. Vtinam dignus esses aliquid pro nomine Iesu pati: quam magna gloria remaneret tibi; quanta exultatio omnibus sanctis Dei: quanta quoque aedificatio esset proximi. Nam patientiam omnes recommendant: quamvis pauci tamen pati velint. Merito deberes libenter modicum pati pro Christo: cum multi graviora patiuntur pro mundo. Scias pro certo: quia morientem te oportet ducere vitam. Et quanto quisque plus sibi moritur: tanto magis Deo vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum caelestia: nisi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptius nihil tibi salubrius in mundo isto: quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset: magis optare deberes pro Christo adversa pati quam multis consolationibus recreari; quia Christo similior esses: et omnibus sanctis magis conformior. Non enim stat meritum nostrum et profectus status nostri in multis suavitatibus et consolationibus: sed potius in magnis gravitatibus et tribulationibus perferendis. Siquidem aliquid melius et utilius saluti hominum quam pati fuisset: Christus utique verbo et exemplo ostendisset. Nam et sequentes se discipulos, omnes que eum sequi cupientes: manifeste ad crucem portandam hortatur et dicit. Si quis vult venire post me: abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Omnibus ergo perlectis et scrutatis: sit haec conclusio finalis. Quoniam per multas tribulationes: oportet nos intrare in regnum Dei.EXPLICIVNT ADMONITIONES ADINTERNA TRAHENTES. |