Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Admonitiones adspiritualem vitam utiles.[Liber I]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE FERVENTIEMENDATIONE TOTIVS VITAE NOSTRAE.
CAPITVLVM XXV.
Esto vigilans et diligens in Dei servitio; et cogita frequenter ad quid venisti: et cur saeculum reliquisti. Nonne ut Deo viveres; et spiritualis homo fieres? Igitur ad profectum ferveas; quia mercedem laborum tuorum in brevi recipies: nec erit tunc amplius timor aut dolor in finibus tuis. Modicum nunc laborabis: et magnam requiem immo perpetuam laetitiam invenies. Si tu permanseris fidelis et fervidus in agendo: Deus procul dubio erit fidelis et locuples in retribuendo. Spem bonam retinere debes quod ad palmam pervenies; sed securitatem capere non oportet: ne torpeas aut elatus fias. Cum quidam anxius inter metum et spem frequenter fluctuaret; et quadam vice maerore confectus, in ecclesia ante quoddam altare, se in oratione prostravisset: haec intra se revolvit dicens. O si scirem quod adhuc perseveraturus essem. Statim que audivit divinum intus responsum. Quod si hoc scires; quid facere velles? Fac nunc quod tunc facere velles: et bene securus eris. Mox que consolatus et confortatus divinae se commisit voluntati: et cessavit anxia fluctuatio. Noluit que curiose investigare ut sciret quae sibi essent futura; sed magis studuit inquirere, quae esset voluntas Dei beneplacens et perfecta: ad omne opus bonum inchoandum et perficiendum. Spera in Domino et fac bonitatem ait propheta, et inhabita terram: et pasceris in divitiis eius. Vnum est quod multos a profectu et ferventi emendatione retrahit: horror difficultatis seu labor certaminis. Enimvero illi maxime prae ceteris in virtutibus proficiunt: qui ea quae sibi magis gravia et contraria sunt virilius vincere nituntur. Nam ibi homo plus proficit, et gratiam meretur ampliorem: ubi magis se ipsum vincit et in spiritu mortificat. Sed non omnes habent aeque multum ad vincendum et moriendum. Diligens tamen aemulator valentior erit ad proficiendum etiam si plures habeat passiones: quam alius bene morigeratus, minus tamen fervens ad virtutes. Duo specialiter ad magnam emendationem iuvant; videlicet subtrahere se violenter ad quod natura vitiose inclinatur: et ferventer instare pro bono quo amplius quis indiget. Illa etiam studeas magis cavere et vincere: quae tibi frequentius in aliis displicent. Vbique profectum tuum capias: ut si bona exempla videas vel audias, ad imitandum accendaris. Si quid autem reprehensibile consideraveris: cave ne idem facias. Aut si aliquando fecisti: citius emendare te studeas. Sicut oculus tuus alios considerat: sic iterum ab aliis notaris. Quam iucundum et dulce est videre fervidos et devotos fratres: bene morigeratos et disciplinatos. Quam triste est et grave videre inordinate ambulantes: qui ea ad quae vocati sunt non exercent. Quam nocivum est neglegere vocationis suae propositum: et ad non commissa sensum inclinare. Memor esto arrepti propositi: et imaginem tibi propone Crucifixi. Bene verecundari potes inspecta vita Iesu Christi; quia necdum magis illi te conformare studuisti: licet diu in via Dei fuisti. Religiosus qui se intente et devote in sanctissima vita et passione Domini exercet; omnia utilia et necessaria sibi abundanter ibi inveniet: nec opus est ut extra Iesum aliquid melius quaerat. O si Iesus crucifixus in cor nostrum veniret: quam cito et sufficienter docti essemus. Religiosus fervidus, omnia bene portat et capit: quae illi iubentur. Religiosus neglegens et tepidus, habet tribulationem super tribulationem: et ex omni parte patitur angustiam; quia interiori consolatione caret: et exteriorem quaerere prohibetur. Religiosus extra disciplinam vivens: gravi patet ruinae. Qui laxiora quaerit et remissiora, semper in angustiis erit: quia unum aut reliquum sibi displicebit. Quomodo faciunt tam multi alii religiosi; qui satis artati sunt sub disciplina claustrali? Raro exeunt, abstracte vivunt, pauperrime comedunt: grosse vestiuntur, multum laborant, parum loquuntur; diu vigilant, mature surgunt, orationes prolongant, frequenter legunt: et se in omni disciplina custodiunt. Attende Carthusienses, Cistercienses et diversae religionis monachos ac moniales: qualiter omni nocte ad psallendum Domino assurgunt. Et ideo turpe esset ut tu deberes in tam sancto opere pigritari: ubi tanta multitudo religiosorum incipit Deo iubilare. O si nihil aliud faciendum incumberet: nisi Dominum Deum nostrum toto corde et ore laudare. O si numquam indigeres comedere nec bibere, nec dormire: sed semper posses Deum laudare, et solummodo spiritualibus studiis vacare; tunc multo felicior esses: quam modo cum carni ex qualicumque necessitate servis. Vtinam non essent istae necessitates; sed solum spirituales animae refectiones: quas heu satis raro degustamus. Quando homo ad hoc pervenit, quod de nulla creatura consolationem suam quaerit; tunc ei Deus primo perfecte sapere incipit: tunc etiam bene contentus de omni eventu rerum erit. Tunc nec pro magno laetabitur nec pro modico contristabitur: sed ponit se integre et fiducialiter in Deo qui est ei omnia in omnibus; cui nihil utique perit, nec moritur: sed omnia ei vivunt et ad nutum incunctanter deserviunt. Memento semper finis: et quia perditum non redit tempus. Sine sollicitudine et diligentia numquam acquires virtutes. Si incipis tepescere: incipies male habere. Si autem dederis te ad fervorem, invenies magnam pacem; et senties leviorem laborem: propter Dei gratiam et virtutis amorem. Homo fervidus et diligens: ad omnia est paratus. Maior labor est resistere vitiis et passionibus: quam corporalibus insudare laboribus. Qui parvos non vitat defectus: paulatim labitur ad maiores. Gaudebis semper vespere: si diem expendas fructuose. Vigila super te ipsum: excita te ipsum, admone te ipsum; et quidquid de aliis sit: non neglegas te ipsum. Tantum proficies: quantum tibi ipsi vim intuleris. Amen.EXPLICIVNT ADMONITIONES ADSPIRITVALEM VITAM VTILES. |