Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Admonitiones adspiritualem vitam utiles.[Liber I]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE IVDICIOET POENIS PECCATORVM.
CAPITVLVM XXIIII.
In omnibus rebus respice finem: et qualiter ante districtum stabis iudicem, cui nihil est occultum; qui muneribus non placatur, nec excusationes recipit: sed quod iustum est iudicabit. O miserrime et insipiens peccator, quid respondebis Deo omnia mala tua scienti; qui interdum formidas vultum hominis irati? Vt quid non praevides tibi in die iudicii quando nemo poterit per alium excusari vel defendi; sed unusquisque sufficiens onus erit sibi ipsi? Nunc labor tuus est fructuosus; fletus acceptabilis, gemitus exaudibilis: dolor satisfactorius et purgativus. Habet magnum et salubre purgatorium patiens homo: qui suscipiens iniurias plus dolet de alterius malitia, quam de sua iniuria; qui pro contrariantibus sibi libenter orat: et ex corde culpas indulget; qui veniam ab aliis petere non retardat: qui facilius miseretur quam irascitur; qui sibi ipsi violentiam frequenter facit: et carnem omnino spiritui subiugare conatur. Melius est modo purgare peccata et vitia resecare: quam in futuro purganda reservare. Vere nos ipsos decipimus: per inordinatum amorem quem ad carnem habemus. Quid aliud ignis ille devorabit; nisi peccata tua? Quanto amplius tibi ipsi nunc parcis, et carnem sequeris: tanto durius postea lues, et maiorem materiam comburendi reservas. In quibus homo peccavit: in illis gravius punietur. Ibi acediosi ardentibus stimulis perurgentur: et gulosi ingenti siti ac fame cruciabuntur. Ibi luxuriosi et voluptatum amatores ardenti pice et foetido sulphure perfundentur: et sicut furiosi canes prae dolore invidiosi ululabunt. Nullum vitium erit: quod suum proprium cruciatum non habebit. Ibi superbi omni confusione replebuntur: et avari miserrima egestate artabuntur. Ibi erit una hora gravior in poena: quam hic centum anni in gravissima paenitentia. Ibi nulla requies est, nulla consolatio damnatis: hic tamen interdum cessatur a laboribus, atque amicorum fruitur solaciis. Esto modo sollicitus et dolens, pro peccatis tuis: ut in die iudicii securus sis cum beatis. Tunc enim iusti stabunt in magna constantia: adversus eos qui se angustiaverunt et depresserunt. Tunc stabit ad iudicandum: qui modo se subicit humiliter iudiciis hominum. Tunc magnam fiduciam habebit pauper et humilis: et pavebit undique superbus. Tunc videbitur sapiens in hoc mundo fuisse: qui pro Christo didicit stultus et despectus esse. Tunc placebit omnis tribulatio patienter perpessa: et omnis iniquitas oppilabit os suum. Tunc gaudebit omnis devotus: et maerebit omnis irreligiosus. Tunc plus exultabit caro afflicta: quam si in deliciis fuisset semper nutrita. Tunc splendebit habitus vilis: et obtenebrescet vestis subtilis. Tunc plus laudabitur pauperculum domicilium: quam deauratum palatium. Tunc plus iuvabit constans patientia: quam omnis mundi potentia. Tunc amplius exaltabitur simplex oboedientia: quam omnis saecularis astutia. Tunc plus laetificabit pura et bona conscientia: quam docta philosophia. Tunc plus ponderabit contemptus divitiarum: quam totus thesaurus terrigenarum. Tunc magis consolaberis super devota oratione: quam super delicata comestione. Tunc potius gaudebis de servato silentio: quam de longa fabulatione. Tunc plus valebunt sancta opera: quam multa pulchra verba. Tunc plus placebit stricta vita et ardua paenitentia: quam omnis delectatio terrena. Disce te nunc in modico pati: ut tunc a gravioribus valeas liberari. Hic primo proba: quid possis postea. Si nunc tam parum vales sustinere; quomodo aeterna tormenta poteris sufferre? Si modo modica passio tam impatientem efficit; quid gehenna tunc faciet? Ecce vere non potes duo gaudia habere: delectari hic in mundo et postea regnare cum Christo. Si usque in hodiernum diem semper in honoribus et voluptatibus vixisses; quid totum tibi profuisset, si iam mori in instanti contingeret? Omnia ergo vanitas: praeter amare Deum et illi soli servire. Qui enim Deum ex toto corde amat; nec mortem nec supplicium, nec iudicium nec infernum metuit: quia perfectus amor securum ad Deum accessum facit. Quem autem adhuc peccare delectat: non mirum si mortem et iudicium timeat. Bonum tamen est, ut si necdum amor a malo te revocat: saltem timor gehennalis coerceat. Qui vero timorem Dei postponit; diu stare in bono non valebit: sed diaboli laqueos citius incurret. |