BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

interna trahentes.

[Liber II]

 

____________________________________________________________

 

 

 

INCIPIVNT ADMONITIONES AD INTERNA TRAHENTES.

 

――――

 

DE INTERNA CONVERSATIONE.

 

CAPITVLVM  I.

 

Regnum Dei intra vos est dicit Dominus. Converte te ex toto corde ad Dominum; et relinque hunc miserum mundum: et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare: et videbis regnum Dei in te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in spiritu sancto: quod non datur impiis. Veniet ad te Christus ostendens tibi consolationem suam: si dignam illi ab intus paraveris mansionem. Omnis gloria eius et decor ab intra est: et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno; dulcis sermocinatio grata consolatio: multa pax, familiaritas stupenda nimis. Eia anima fidelis praepara huic sponso cor tuum: quatenus ad te venire, et in te habitare dignetur. Sic enim dicit. Si quis diligit me sermonem meum servabit; et ad eum veniemus: et mansionem apud eum faciemus. Da ergo Christo locum: et ceteris omnibus nega introitum. Cum Christum habueris: dives es et sufficit tibi. Ipse erit provisor tuus et fidelis procurator in omnibus: ut non sit opus in hominibus sperare. Homines enim cito mutantur et deficiunt velociter; Christus autem manet in aeternum: et astat usque in finem firmiter. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiam si utilis sit et dilectus; neque tristitia multa ex hoc capienda: si interdum adversetur et contradicat. Qui hodie te cum sunt, cras contrariari possunt: et e converso saepe ut aura vertuntur. Pone totam fiduciam tuam in Deo: et sit ipse timor tuus et amor tuus. Ipse pro te respondebit: et faciet bene sicut melius fuerit. Non habes hic manentem civitatem: et ubicumque fueris extraneus es et peregrinus; nec requiem aliquando habebis: nisi Christo intime fueris unitus. Quid hic circumspicis; cum iste non sit locus tuae requietionis? In caelestibus debet esse habitatio tua: et sicut in transitu cuncta terrena sunt aspicienda. Transeunt omnia: et tu cum eis pariter. Vide ut non inhaereas: ne capiaris et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua: et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis speculari alta et caelestia; requiesce in passione Christi: et in sacris vulneribus eius libenter habita. Si enim ad vulnera et pretiosa stigmata Iesu devote confugis: magnam in tribulatione confortationem senties; nec multum curabis hominum despectiones: faciliter que verba detrahentia perferes. Christus fuit etiam in mundo ab hominibus despectus: et in maxima necessitate a notis et amicis inter obprobria derelictus. Christus pati voluit et despici; et tu audes de aliquo conqueri? Christus habuit adversarios et oblocutores; et tu vis omnes habere amicos et benefactores? Vnde coronabitur patientia tua; si nil adversitatis occurrerit? Si nihil contrarium vis pati; quomodo eris amicus Christi? Sustine te cum Christo et pro Christo: si vis regnare cum Christo. Si semel perfecte introisses in interiora Iesu, et modicum de ardente amore eius sapuisses: tunc de proprio commodo vel incommodo nihil curares; sed magis de obprobrio illato gauderes: quia amor Iesu facit hominem se ipsum contemnere. Amator Iesu et veritatis, et verus internus et liber ab affectionibus inordinatis: potest se ad Deum libere convertere, et elevare supra se ipsum in spiritu ac fruitive quiescere. Cui sapiunt omnia prout sunt, non ut dicuntur aut aestimantur; hic vere sapiens est: et doctus magis a Deo quam ab hominibus. Qui ab intra scit ambulare, et modicum ab extra res ponderare; non requirit loca nec expectat tempora: ad habenda devota exercitia. Homo internus cito se recolligit: quia numquam se totum ad exteriora effundit. Non illi obest labor exterior, aut occupatio ad tempus necessaria; sed sicut res eveniunt: sic se illis accommodat. Qui intus bene dispositus est et ordinatus: non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo impeditur et distrahitur: quantum sibi res attrahit. Si recte tibi esset et bene purgatus esses: omnia tibi in bonum cederent et profectum. Ideo multa tibi displicent et saepe conturbant; quia adhuc non es perfecte tibi ipsi mortuus: nec segregatus ab omnibus terrenis. Nil sic maculat et implicat cor hominis: sicut impurus amor in creaturis. Si renuis consolari exterius: poteris speculari caelestia, et frequenter iubilare interius.