BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE CONSIDERATIONE

HVMANAE MISERIAE.

 

CAPITVLVM  XXII.

 

Miser es ubicumque fueris et quocumque te verteris: nisi ad Deum te convertas. Quid turbaris; quia non succedit tibi sicut vis et desideras? Quis est qui habet omnia secundum suam voluntatem? Nec ego nec tu: nec aliquis hominum super terram. Nemo est in mundo sine aliqua tribulatione vel angustia: quamvis rex sit vel papa. Quis est qui melius habet? Vtique qui pro Deo aliquid pati valet. Dicunt multi imbecilles et infirmi: ecce quam bonam vitam ille homo habet: quam dives quam magnus quam potens et excelsus. Sed attende ad caelestia bona; et videbis quod omnia ista temporalia nulla sunt, sed valde incerta et magis gravantia: quia numquam sine sollicitudine et timore possidentur. Non est hominis felicitas habere temporalia ad abundantiam: sed sufficit ei mediocritas. Vere miseria est vivere super terram. Quanto homo voluerit esse spiritualior, tanto praesens vita fit ei amarior: quia sentit melius et videt clarius humanae corruptionis defectus. Nam comedere bibere vigilare dormire, quiescere laborare, et ceteris necessitatibus naturae subiacere, vere magna miseria est et afflictio homini devoto: qui libenter esset absolutus et liber ab omni peccato. Valde enim gravatur interior homo necessitatibus corporalibus in hoc mundo. Vnde propheta devote rogat: quatinus liber ab istis esse valeat dicens. De necessitatibus meis erue me Domine. Sed vae non cognoscentibus suam miseriam: et amplius vae illis qui diligunt hanc miseram et corruptibilem vitam. Nam in tantum quidam hanc amplectuntur, licet etiam vix necessaria laborando aut mendicando habeant: ut si possent hic semper vivere, de regno Dei nihil curarent. O insani et infideles corde; qui tam profunde in terrenis iacent: ut nihil nisi carnalia sapiant. Sed miseri adhuc in fine graviter sentient: quam vile et nihilum erat quod amaverunt. Sancti autem Dei et omnes devoti amici Christi, non attenderunt quae carni placuerunt; nec quae in hoc tempore floruerunt: sed tota spes eorum et intentio ad aeterna bona anhelabat. Ferebatur totum desiderium eorum sursum ad mansura et invisibilia: ne amore visibilium traherentur ad infima. Noli frater amittere confidentiam proficiendi ad spiritualia: adhuc habes tempus et horam. Quare vis procrastinare propositum tuum? Surge et in instanti incipe: et dic. Nunc tempus est faciendi; nunc tempus est pugnandi: nunc aptum tempus est emendandi. Quando male habes et tribularis: tunc tempus est promerendi. Oportet te transire per ignem et aquam: antequam venias in refrigerium. Nisi tibi vim feceris: vitium non superabis. Quamdiu istud fragile corpus gerimus, sine peccato esse non possumus: nec sine taedio et dolore vivere. Libenter haberemus ab omni miseria quietem; sed quia per peccatum perdidimus innocentiam: amisimus etiam veram beatitudinem. Ideo oportet nos tenere patientiam; et Dei expectare misericordiam: donec transeat iniquitas haec, et mortalitas absorbeatur a vita. O quanta fragilitas humana: quae semper prona est ad vitia. Hodie confiteris peccata tua: et cras iterum perpetras confessa. Nunc proponis cavere: et post horam agis, quasi nihil proposuisses. Merito ergo nos ipsos humiliare possumus; nec umquam aliquid magni de nobis sentire: quia tam fragiles et instabiles sumus. Cito etiam potest perdi per neglegentiam: quod multo labore vix tandem acquisitum est per gratiam. Quid fiet de nobis adhuc in fine; qui tepescimus tam mane? Vae nobis si sic volumus declinare ad quietem, quasi iam pax sit et securitas: cum necdum appareat vestigium verae sanctitatis in conversatione nostra. Bene opus esset quod adhuc iterum instrueremur tamquam boni novicii ad mores optimos: si forte spes esset de aliqua futura emendatione, et maiori spirituali profectu.