BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE COMPVNCTIONE CORDIS.

 

CAPITVLVM  XXI.

 

Si vis aliquid proficere, conserva te in timore Dei; et noli esse nimis liber, sed sub disciplina cohibe omnes sensus tuos: nec ineptae te tradas laetitiae. Da te ad cordis compunctionem: et invenies devotionem. Compunctio multa bona aperit: quae dissolutio cito perdere consuevit. Mirum est, quod homo potest umquam perfecte in hac vita laetari: qui suum exilium, et tam multa pericula animae suae considerat et pensat. Propter levitatem cordis et neglegentiam defectuum nostrorum non sentimus animae nostrae dolores; sed saepe vane ridemus: quando merito flere deberemus. Non est vera libertas, nec bona laetitia: nisi in timore Dei cum bona conscientia. Felix qui abicere potest omne impedimentum distractionis: et ad unionem se recolligere sanctae compunctionis. Felix qui a se abdicat: quidquid conscientiam suam maculare potest vel gravare. Certa viriliter: consuetudo consuetudine vincitur. Si tu scis homines dimittere: ipsi bene te dimittent tua facta facere. Non attrahas tibi res aliorum: nec te implices causis maiorum. Habeas semper oculum super te primum: et admoneas te ipsum specialiter prae omnibus tibi dilectis. Si non habes favorem hominum noli ex hoc tristari; sed hoc sit tibi grave, quia non habes te satis bene et circumspecte: sicut deceret Dei servum et devotum religiosum conversari. Vtilius est saepe et securius quod homo non habeat multas consolationes in hac vita: secundum carnem praecipue. Tamen quod divinas non habemus aut rarius sentimus, nos in culpa sumus; quia compunctionem cordis non quaerimus: nec vanas et externas omnino abicimus. Cognosce te indignum divina consolatione: sed magis dignum multa tribulatione. Quando homo est perfecte compunctus: tunc gravis et amarus est ei totus mundus. Bonus homo sufficientem invenit materiam dolendi et flendi. Sive enim se considerat sive de proximo pensat: scit quia nemo sine tribulatione hic vivit. Et quanto strictius sese considerat: tanto amplius dolet. Materiae iusti doloris et internae compunctionis sunt peccata et vitia nostra; quibus ita involuti iacemus: ut raro caelestia contemplari valeamus. Si frequentius de morte tua, quam de longitudine vitae cogitares: non dubium quin ferventius te emendares. Si etiam futuras inferni sive purgatorii poenas cordialiter perpenderes; credo quod libenter laborem et dolorem sustineres: et nihil rigoris formidares. Sed quia ad cor ista non transeunt, et blandimenta adhuc amamus: ideo frigidi et valde pigri remanemus. Saepe est inopia spiritus: unde tam leviter conqueritur miserum corpus. Ora igitur humiliter ad Dominum, ut det tibi compunctionis spiritum: et dic cum propheta. Ciba me Domine pane lacrimarum: et potum da mihi in lacrimis in mensura.