BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Thomas a Kempis

ca. 1380 - 1471

 

De imitatione Christi

 

Admonitiones ad

spiritualem vitam utiles.

[Liber I]

 

____________________________________________________________

 

 

 

DE DOCTRINA VERITATIS.

 

CAPITVLVM  III.

 

Felix quem veritas per se docet, non per figuras et voces transeuntes: sed sicuti se habet. Nostra opinio et noster sensus saepe nos fallit: et modicum videt. Quid prodest magna cavillatio de occultis et obscuris rebus; de quibus nec arguemur in iudicio quia ignoravimus? Grandis insipientia quod neglectis utilibus et necessariis: ultro intendimus curiosis et damnosis. Oculos habentes non videmus; et quid curae nobis de generibus et speciebus? Cui aeternum verbum loquitur: a multis opinionibus expeditur. Ex uno verbo omnia; et unum loquuntur omnia: et hoc est principium, quod et loquitur nobis. Nemo sine illo intellegit, aut recte iudicat. Cui omnia unum sunt, et omnia ad unum trahit, et omnia in uno videt; potest stabilis corde esse: et in Deo pacificus permanere. O veritas Deus: fac me unum te cum in caritate perpetua. Taedet me saepe multa legere et audire: in te est totum quod volo et desidero. Taceant omnes doctores sileant universae creaturae in conspectu tuo: tu mihi loquere solus.

Quanto aliquis magis sibi unitus et interius simplificatus fuerit; tanto plura et altiora sine labore intellegit: quia desuper lumen intellegentiae accipit. Purus simplex et stabilis spiritus in multis operibus non dissipatur; quia omnia ad Dei honorem operatur: et in se otiosus ab omni propria exquisitione esse nititur. Quis te magis impedit et molestat; quam tua immortificata affectio cordis? Bonus et devotus homo opera sua prius intus disponit: quae foris agere debet. Nec illa trahunt eum ad desideria vitiosae inclinationis: sed ipse inflectit ea ad arbitrium rectae rationis. Quis habet fortius certamen; quam qui nititur vincere se ipsum? Et hoc deberet esse negotium nostrum, vincere videlicet se ipsum; et cotidie se ipso fortiorem fieri: atque in melius aliquid proficere.

Omnis perfectio in hac vita, quandam imperfectionem sibi habet annexam: et omnis speculatio nostra quadam caligine non caret. Humilis tui cognitio, certior via est ad Deum: quam profunda scientiae inquisitio. Non est culpanda scientia, aut quaelibet simplex rei notitia, quae bona est in se considerata et a Deo ordinata: sed praeferenda est semper bona conscientia et virtuosa vita. Quia vero plures magis student scire quam bene vivere; ideo saepe errant: et paene nullum vel modicum fructum ferunt. O si tantam adhiberent diligentiam ad extirpanda vitia et virtutes inserendas sicuti ad movendas quaestiones; non fierent tanta mala et scandala in populo: nec tanta dissolutio in coenobiis. Certe adveniente die iudicii non quaeretur a nobis quid legimus sed quid fecimus; nec quam bene diximus: sed quam religiose viximus. Dic mihi ubi sunt modo omnes illi domini et magistri quos bene novisti dum adhuc viverent, et studiis florerent? Iam eorum praebendas alii possident: et nescio utrum de eis recogitant. In vita sua aliquid esse videbantur: et modo de illis tacetur. O quam cito transit gloria mundi. Vtinam vita eorum scientiae ipsorum concordasset: tunc bene studuissent et legissent. Quam multi pereunt per vanam scientiam in saeculo: qui parum curant de Dei servitio. Et quia magis eligunt magni esse quam humiles: ideo evanescunt in cogitationibus suis. Vere magnus est: qui magnam habet caritatem. Vere magnus est: qui in se parvus est, et pro nihilo omne culmen honoris ducit. Vere prudens est: qui omnia terrena arbitratur ut stercora, ut Christum lucrifaciat. Et vere bene doctus est: qui Dei voluntatem facit, et suam voluntatem relinquit.