Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Admonitiones adspiritualem vitam utiles.[Liber I]
|
____________________________________________________________
|
|
|
DE HVMILI SENTIRE SVI IPSIVS.
CAPITVLVM II.
Omnis homo naturaliter scire desiderat; sed scientia sine timore Dei quid importat? Melior est profecto humilis rusticus qui Deo servit: quam superbus philosophus qui se neglecto cursum caeli considerat. Qui bene se ipsum cognoscit sibi ipsi vilescit: nec laudibus delectatur humanis. Si scirem omnia quae in mundo sunt, et non essem in caritate; quid me iuvaret coram Deo qui me iudicaturus est ex facto? Quiesce a nimio sciendi desiderio: quia magna ibi invenitur distractio et deceptio. Scientes libenter volunt videri et dici sapientes. Multa sunt: quae scire parum vel nihil animae prosunt. Et valde insipiens est: qui aliquibus intendit, quam his quae saluti suae deserviunt. Multa verba non satiant animam; sed bona vita refrigerat mentem: et pura conscientia, magnam ad Deum praestat confidentiam. Quanto plus et melius scis: tanto gravius inde iudicaberis nisi sanctius vixeris. Noli ergo extolli de ulla arte vel scientia: sed potius time de data tibi notitia. Si tibi videtur quod multa scis et satis bene intellegis: scito tamen quia sunt multo plura quae nescis. Noli altum sapere: sed ignorantiam tuam magis fatere. Quid te vis alicui praeferre; cum plures doctiores te inveniantur, et magis in lege periti? Si vis utiliter aliquid scire et discere: ama nesciri et pro nihilo reputari. Haec est altissima et utilissima lectio: sui ipsius vera cognitio et despectio. De se ipso nihil tenere, et de aliis semper bene et alte sentire: magna sapientia est et perfectio. Si videres alium aperte peccare, vel aliqua gravia perpetrare; non deberes te tamen meliorem aestimare: quia nescis quam diu possis in bono stare. Omnes fragiles sumus: sed tu neminem fragiliorem te ipso tenebis. |