Thomas a Kempis
ca. 1380 - 1471
|
De imitatione Christi
Admonitiones adspiritualem vitam utiles.[Liber I]
|
____________________________________________________________
|
|
|
INCIPIVNT ADMONITIONES AD SPIRITVALEM VITAM VTILES.
――――
DE IMITATIONE CHRISTIET CONTEMPTV OMNIVMVANITATVM MVNDI.
CAPITVLVM I.
Qui sequitur me non ambulat in tenebris: dicit Dominus. Haec sunt verba Christi quibus admonemur, quatenus vitam eius et mores imitemur: si velimus veraciter illuminari, et ab omni caecitate cordis liberari. Summum igitur studium nostrum sit: in vita Iesu Christi meditari. Doctrina Christi omnes doctrinas sanctorum praecellit; et qui spiritum haberet: absconditum ibi manna inveniret. Sed contingit quod multi ex frequenti auditu evangelii parvum desiderium sentiunt: quia spiritum Christi non habent. Qui autem vult plene et sapide Christi verba intellegere: oportet ut totam vitam suam illi studeat conformare. Quid prodest tibi alta de Trinitate disputare; si careas humilitate unde displiceas Trinitati? Vere alta verba non faciunt sanctum et iustum: sed virtuosa vita efficit Deo carum. Opto magis sentire compunctionem: quam scire eius definitionem. Si scires totam bibliam exterius et omnium philosophorum dicta; quid totum prodesset sine caritate Dei et gratia? Vanitas vanitatum et omnia vanitas: praeter amare Deum et illi soli servire. Ista est summa sapientia: per contemptum mundi tendere ad regna caelestia. Vanitas igitur est divitias perituras quaerere: et in illis sperare. Vanitas quoque est honores ambire: et in altum statum se extollere. Vanitas est carnis desideria sequi: et illud desiderare unde postmodum graviter oportet puniri. Vanitas est longam vitam optare: et de bona vita parum curare. Vanitas est praesentem vitam solum attendere: et quae futura sunt non praevidere. Vanitas est diligere quod cum omni celeritate transit: et illic non festinare ubi sempiternum gaudium manet. Memento illius frequenter proverbii; quia non satiatur oculus visu: nec auris impletur auditu. Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere: et ad invisibilia te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem maculant conscientiam: et perdunt Dei gratiam. |