BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ioannes Reuchlin

1445 - 1521

 

Scaenica progymnasmata

hoc est ludicra praeexercitamenta

 

Actus V

 

____________________________________________________________

 

 

 

Actus quintus.

 

Petrvcivs. Dromo.

 

Petrvcivs. Fortuna nobiscum fuit Rhamnusia,

Fortuna quae vertit revertit omnia,

Bene vertit acta quae ante iudicem egimus,

Quibus Danista te volutum prendidit.

Sed es solutus iudicis sententia

Opera mea et consilio et auxilio simul.

Quare tuam fidem oro, ne me proferas,

Quod iure pacti portionem sumpserim.

Multo minus tandem mihi stipulatus es.

Duos enim pollicitus es dare aureos,

Quos absque controversia merui probe.

Exspecto des. Dare vis, Dromo? Dromo. Ble. Petrvcivs. Eiusmodi

Vltra haud oportet alloqui vocabulo.

Dromo. Ble. Petrvcivs. Non oportet talibus nunc moribus,

Nam libere loqui vales iam. Dromo. Ble. Petrvcivs. Nihil

Hac voce, soli cum sumus, deinde est opus.

Dromo. Ble. Petrvcivs. Vis dare an non? te rogo. Dro. Ble. Petr. Non ioco

Sed serio propere est eundum istuc mihi.

Dromo. Ble. Petrvcivs. Versipellem mehercules te iudico,

Immemorem et ingratum mihi merito bene.

Vis solvere aureos duos mihi debitos?

Dromo. Ble. Petrvcivs. Non quiescam, donec inveniam modum.

Solvendo sis, aliter minas male senseris.

 

 

Elsa. Greta. Henno. Dromo. Abra.

 

Elsa. Vicina, nunc pendeo animi. Opperior virum

Ex oppido, Danista cui iurgatus est.

Timeo viri severitatem, nescio

Quorsum excidit rumusculus de iurgio.

Potens Danista, sed maritus fortior.

At ecce longo illum per arva incedere

Video, suas spargentem et inde et hinc manus:

Scire velim an assit pax, nimis sollicita sum.

Greta. Quid te attinet, pax iurgiumve respondeat?

Elsa. O Greta, nescis de Dromone et filia:

Fuit clam habendum Hennone semper, filia

Non nihil amat Dromonem et is magis quidem

Rursus amat Abram ex iutimo pectusculo.

Voluique utrosque combinare (ut est sacris

Legibus apertum) matrimonialiter.

Sed heu fortuna, quae domat mortalia,

Ea noluit permittere, at succensuit

Hodie maritus in oppido contra meum

Dromonem, et haec mihi cura maxima omnium est.

Negligo crumenam, Greta, si vivat Dromo.

Greta. Sine me tuum alloqui maritum, ubi venerit,

Nam mansuefiet in modum passerculi.

Elsa. Tace, venit. Henno. Quis est domi? Elsa. Vxor ipsa sum.

Henno. Excandeo ludibrio me haberi, item

Et infidelem et futilem et femineum.

Elsa. Quare, marite virque dilectissime?

Henno. Quia Dromoni scelus apertum impingitur:

Danista pannum credito dedisse vult,

Dromo negat, quod id ab hoc receperit

Adiere uterque iudicis sententiam.

Greta. Vicine noster Henno salve. Nam salus,

Vbi es tu, ibi est. Henno. Salveque Greta identidem.

Greta. Quid rerum in urbe? Henno. Vxori ego dixi modo,

Quia Dromoni scelus apertum impingitur.

Greta. Apertum? Henno. Vt ipsi aiunt. At id beat meam

Erga hunc fidem, quod liber est sententia.

Elsa. Heus liber est? adolevit hic domi probe

Semper probis et integris Dromo moribus.

Optavit autem filiam uxorem sibi

Quam saepe! nolui tibi, Henno, dicere

Nisi nunc. Henno. Dromo solutus ex sententia est.

Aegre Danista fert: uter constantior

Atque probior sit, iudicis sententia est.

Greta. Vis ergo tecum redeat ille in gratiam?

Scio ille ubi est. Henno. Volo. Greta. Veni Dromo citus.

Dromo. Quid est? Henno. Frequens hodie fuit turbatio,

Quo nescio quis nostrum hoc incidit scelus.

Si dicis omnem rem, acta ut est, promittimus

Ego et uxor Abram filiam uxorem dare.

Dromo. Vxorem? Henno. Ita. Dromo. Breviter revolvam singula.

Tu Henno octo es uxori furatus aureos,

Pro panno ego quos pannicidae solverem.

Novi quod usurarius Danista sit..

Decepi cum bis octo aureis mirum in modum,

Iuris peritum adeptus perfidum et nequam,

Quotam suam qui pactus esset litium.

Antistrephonte, syllogismo rhetorum,

Decepi eundem, quo institutus sum modo.

Nunc cuius est probitas proba ex sententia,

Peto filiam uxorem dari atque hos aureos

Loco dari dotis. Greta. Dromo bene iudicat.

Elsa. Assentior, caream licet peculio.

Tamen nihil molestius perpessa sum

Vnquam a die qua nata sum, at consentio.

Greta. Decet, Henno, te nihil refragari modo,

Nam et fortis est et laboriosus et efficax.

Nec adhuc vir est, nec adhuc iuventae proximus,

Pulcher, decorus. Henno. Filia, an placet tibi?

Abra. Placet. Henno. Ergo habe atque habeat, satis dos ampla erit.

Venite, adeste, estote amantes coniuges.

Quae contulit laboris aeviternitas.

Ea omnia in dotem damus. Elsa. Pax est rei

Greta. Vobis salutem opto, huius et comoediae

Quibusque spectatoribus. Iam plaudite.