BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ioannes Reuchlin

1445 - 1521

 

Scaenica progymnasmata

hoc est ludicra praeexercitamenta

 

Epilogus

 

____________________________________________________________

 

 

 

Acta ludis Februis in aedibus illustrissimi principis et reverendi domini Ioannis Camerarii Dalburgii Vangionum episcopi Heidelbergae. Egere Iacobus Dornberger, Iacobus Eltz, Iacobus Lutz, Iacobus Merkel, Iacobus Wimphelingus iunior, Erasmus Münch, Hieronymus Quaich, Ioannes Gnypo, Ioannes Bühel. Modos fecit Daniel Megel. Ioannes Ri­chartshuser recensuit. Pridie Kalendas Februarias anno MCCCCLXXXXVII.

Post vero quam episcopus actores adolescentulos lautitia mensae suae liberaliter exhilaratos aureis quoque annulis et simul nummis aureis quam munificentissime donasset, orationem coepit omnium sodalium nomine Valentiniis Helfant Wissenburgensis, qua pro tam splendenti beneficentia hoc modo gratias egit.

Comicos hos ludos, illustris princeps et sacratissime pontifex, quos ingenii exercitandi tantum ac nullius lucri aut quaestus gratia instituimus, tuo nomini dedicamus aequissimo iure. Tu enim et primus et solus es, qui humanitatis studia et litteras politiores in hoc Heidelbergense lyceum, in hanc stoam (non enim vere dixerim academiam, cuius Plato fuit auctor, quem adhuc publice sordidis naribus nauseant), sed in hanc inquam scholam quasi humeris ipse tuis intulisti et ab indoctis incultis et invidis veteratoribus quotidie defensitas, adeo ut nullae sint litterarum deliciae, nulla Germaniae musa, quae non in tuas laudes merito aspiret, te tuamque illam nobilem familiam non in caelum usque summis efferat praeconiis. Quod vero ab ingenita tibi beneficientia tam illustri et maiori quam mereamur praemio nos donare condecorareque dignatus es liberalissime, nos universi de imbecillitate studiorum nostrorum cogitantes certe nequimus pares tuae munificentiae gratias meditari. Sed hoc in omnium nostrum votis est uno assensu ac simili voluntate, ut optemus: Deus optimus maximus longo aevo te nobis et litterariae reipublicae prospere beneque valentem conservare dignetur.