Ioannes Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
De amore coniugali
Liber I
|
_________________________________________________________
|
|
VIII.Queritur de expeditione obeunda
Musarum quondam Bacchique domestica curaipse tuam colui, candide Phoebe, lyram,assuetus rivisque sacris et rure beatocompositae mentis otia grata sequi, | |
5 | cum Veneris placidos componebamus in ususcarmina, quis esset conciliandus amor.Nunc vates ad bella trahor Martemque cruentum:heu pharetris parcas, hostis acerbe, tuis,parce, pater Gradive, levisque averte sagittas; |
10 | exstincto quaenam est gloria vate tibi?In trucibus fera tela viris consumere oportet;praeterit imbelles ira leonis oves.Te quoque movit amor: prosit mihi nomen amantis,et supplex et amans noscat amantis opem. |
15 | Imbellis mihi fila lyrae, non letifer arcus,et placet apposito plurima mensa mero,et placet, arenti sitiunt cum rura Leone,umbra, sonat placidae qua leve murmur aquae,aut tenuem visco praedam vel arundine piscem |
20 | excipere, aut alta tendere valle plagas.Arma viros ac bella decent: nos grata Camenisotia et in molli culcitra picta toro;et tamen instructasque acies ac signa viderecogimur, et patria tam procul esse domo. |
25 | Me miserum, poterone tuis, Ariadna, lacertislongius et facie sic caruisse tua?Et poterone oculis? Non haec constantia nostra est.Vincat amor; jam jam, turbide Sene, vale,castraque turrigero valeant circumdata vallo: |
30 | meme amor audaces cogit inire vias.Ille per oppositas secreto limite turmasducit et hostiles praeterit insidias,ille iter in tenebris explorat et obvia monstrat;hoc duce per Syrtes sit via tuta mihi. |
35 | Heu heu, quam pleno decurrit margine Senus,heu heu, quam ripas non capit ipse suas,non rapidas capit amnis aquas, trahit arva domosque,et juga divulsis montibus hausta vehit.Sors igitur plus quam vel Amor vel numina possunt, |
40 | exercet vires casus ubique suas;casus Abydenis juvenem demersit in undiscum petit amplexus, sesta puella, tuos;casus Threicio consortem sustulit Orpheo,errat dum nudo prata per uda pede; |
45 | omnia casus agit; quod non dat Amorve Venusve,eveniet, quotiens casus et ipse volet.Frustra igitur divos miseri veneramur amantes;numen Amor nullum est, numen inane Venus.Orta mari cum praesit aquis, cur flumina parent |
50 | nulla, nec est misero qui ferat amnis opem?Et quondam fontes et quondam flumina amarunt:saevire haec una est gloria, Sene, tibi.Saeviat in te atroxque Canis rabiesque Leonis,atque hiemis medio tempore siccus eas. |