BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Ioannes Iovianus Pontanus

1426 - 1503

 

De amore coniugali

 

Liber I

 

_________________________________________________________

 

 

 

VII.

Animum suum alloquitur

 

Heus ibis, sine me tamen ibis, quo duce, quaeso,

o anime? Anne Amor est, qui tibi monstrat iter?

Scilicet ille viae tibi duxque comesque futurus;

et dominae tecum commodus hospes erit.

5

I felix, felixque redi, felicior hospes.

O utinam qui te, nos quoque ferret Amor.

Me miserum, quanti montes et flumina quanta

amplexus prohibent, cara Ariadna, tuos.

Quid tecum, Arne, mihi? Quid cum Rhenoque Padoque?

10

Aut quid cum telis, Mars violente, tuis?

O pereant ensesque feri galeaeque minaces;

Pax, ades, et vincto proelia Marte vacent.

Pace coronati ludunt ad pocula amantes,

inter et insanos vina ministrat Amor,

15

atque aliquis memor absentis conviva puellae

cantat, dumque canit ebria turba favet,

sollicitaque choros planta implicat, adsonat udis

tibia, et aurato pectine pulsa chelys.

Pace Ceres Bacchusque vigent: tum vinitor uvas,

20

tum messor spicas grataque poma legunt;

assidet his conjux, posito quae sedula fuso

optatasque dapes vinaque inempta ferat,

et nunc veloci messem diventilat aura,

impleat ut spoliis horrea triticeis,

25

et nunc calcatis spumantia prela racemis

diluit ac multo decoquit igne merum,

nunc legit arbuteos fetus et olentia poma,

quae ferat in calatho filia parva domum,

et nunc selectis matura Cydonia ramis

30

decutit, et filo deligat inde brevi.

Festa dies redit ornata cum conjuge conjux

prodit, et agresti dat sua vota deo,

primitias, mollemque haedum cum pinguibus agnis,

quaeque tegant sacras plurima serta fores;

35

inde domum laeto comitatur fistula cantu,

splendet ubi apposito mensa benigna mero;

ipsa viro conjux, uxorique ipse ministrat,

et plaudit dominis sedula turba suis;

vina diem celebrant, vino somnusque venusque

40

it comes et veneri gaudia nota suae.

O qui me Boreas, o qui divusve deusve

in gremio sistat, pulchra Ariadna, tuo.

Bacche, veni memor ipse tuae, sed contine ab ista,

meque feras curru, Bacche benigne, levi;

45

ipse tuas referam laudes: tu gaudia maestis,

tu requies fesso es, te sine dulce nihil;

ipse seram vites, ulmo quas rite maritem,

ipse traham lenta sarcula dura manu,

ac circa levibus vinclis intenta puella

50

subliget intortis brachia viminibus,

non tamen ut falcemve manu rastrosve lacertis

incutiat; fortis sit labor iste viri:

tunc juvet inter opus raptimque interque laborem

oscula de roseis grata tulisse labris,

55

tum sparsos libet ad frontem componere crines,

turbatasque manu restituisse comas.

Felices Arabum gentes, quibus uxor in armis

astat et audaci strenua fertur equo:

illa sudes hastamque viro jaculumque ministrat,

60

adjuvat, et nulli non favet ipsa loco,

communisque utrique labor fortunaque belli,

atque idem casus, vitaque morsque manent.

O mihi si, conjux, o si galeamque sudemque

ipsa geras, forti quam lubet esse mihi;

65

castra placent; date tela mihi, perque arma tubasque

jam juvat audaces conseruisse manus.

Dum lateri meus ignis adest, non ipse verebor

solus in adversos corpora ferre globos,

solus et urgenti clipeos opponere turmae;

70

mille licet feriant, mille repellet amor.

Me miserum, neve ora calor, neu frigora laedant,

atterat heu molles neu gravis hasta manus.

An mihi jam fuerit dulcis victoria tanti,

ut tibi sint formae damna timenda tuae;

75

tene ego sustineam rapidi fera sidera Cancri,

tene graves hiemis continuare nives?

Tene imbres Eurosque? Procul sit gloria belli,

rursus in aerios, proelia, abite Notos,

et rursus, pax alma, redi, cui blanda voluptas

80

sit comes, et felix omina cantet Amor.