Ioannes Iovianus Pontanus
1426 - 1503
|
De amore coniugali
Liber I
|
_________________________________________________________
|
|
IX.Ad uxoremde liberis educandis
Quid tibi communis natas, tria pignora, conjux,commendem, quarum maxima cura tibi est?Nam tua nec virtus, nec amor monitore maritoindiget, et matris munera docta subis. | |
5 | Sed tamen, ut partesque meas et jura tuerer,neve absens videar non memor esse domus,haec obeunda tibi constanti pectore mando,officii quae sint munera certa tui.Primus honos pietasque Deo templisque dicatis; |
10 | hoc primum discant pignora nostra, vide.Templa adeant caste, castisque piissima votisdona ferant: gaudet simplicitate Deus.Tum colere antiquas artes maternaque jussa,atque agili discant carpere pensa manu; |
15 | in digitis acus, ante pedes intexta quasilliviminaque et fuso stamina torta levi.Hoc Tanaquil opus, hos mores Lucretia monstrat,Phylacidae hos conjux, Telemachique parens.Multa pater materque valent infundere natis, |
20 | transit et in seri jura nepotis avus;insita sed studio vis confirmanda fideli est,natura ut mores induat usa bonos;arte opus est; artem sollers quoque perficit usus;perficit ars quicquid reperit ingenium. |
25 | Sponte sua quamvis tellus fecunda, novariposcit, et optata gaudet arantis ope;sponte sua vitis profert Baccheia racemos,sed tamen assidua falce colentis eget.Quid, quod quae sterilis natura creverat arbos, |
30 | insita pomiferas portat onusta comas?Arte igitur natura juvatur, et arte magistrasumunt diversos pectora nostra habitus.Format aratorem domita cervice juvencumagricola, ut currus axe sonante ferat; |
35 | format equum domitor, sic ut petat obvius hostem,sensit ubi audaces signa dedisse tubas.Dum tenera est aetas, dum mens patiensque magistri,tum proprias artes quisque docendus erit;ergo dum molles animi, nunc imprime, mater, |
40 | quae pietas, quae lex fasque pudorque jubent.Plura licet nostras commendent dona puellas,matronae decus est una pudicitia:forma brevis, vigor est animi splendorque virilis.Munificam regis addecet esse nurum: |
45 | nos pudor, ac probitas, nos vitae ruga severae,nos labor insomnis mensaque parca decet.Otia nequitiam suadent, dat luxus amorifomenta; in venerem, saeve Lyaee, rapis;dicitur et fontes fontanaque numina amasse |
50 | quae dea tutelam virginitatis habet,Lenaeos latices odisse et pocula bacchi,pocula virginibus perniciosa suis.Callisto Arcadicis cur ursa erraverit agris,fama tenet sacrum destituisse chorum, |
55 | Naiadum et latebras mediis petiisse diebus,sermone et longas continuasse moras.Illic Oenones miseros cognovit amores,cognovit versos ad sua furta deos,illic Eveni natam pugnacibus armis |
60 | abreptam atque Idae praeposuisse torum,cognovit spretum dilecta ab virgine Phoebum,Evenum rapidis sponte subisse vadis;qualia dum memorant faciles ad furta Napaeae,Arcas amat versos ad sua vota deos. |
65 | Corrumpunt mala dicta animum, moresque verendos,in veros sensus saepe abiere joci:lascivos igitur coetus lascivaque verbapignoribus nostris rite cavenda, vide.Penelope numquam, numquam Lucretia vidit |
70 | histrio dum molli scenica voce canit.Templa pudicitiam maculant: ni rite peractisrebus abis, templi noxia saepe mora est.Rustica nec mihi sit, nec sit mihi blanda puella,quamquam rusticitas labe vacare potest: |
75 | blanda procax facile est et amata ad ludicra velox,sit procul o, procul o blanda procaxque mihi.Non quales ageret didicit numerosa choreas,sed quos exigeret Laodamia colos.Dum trahit ante rotas devictas Scipio gentes, |
80 | et peragit magnos libera Roma jocos,matronae juvenesque simul per compita saltant,concinit et varios tibia Lyda sonos.«Romanos, inquit, numeros inflare memento,Aemilia, et nostros, advena, tange modos.» |
85 | Non omnis igitur numeros, non quasque choreasquae proba, nec quaevis carmina nosse cupit.Ausam vix memorant tectis Argian avitisprodisse et raras urbis adisse domos.Quae casta est, thalamo gaudet laribusque paternis: |
90 | turba nocet, turbae crimina ubique placent.Est oris quoque lex, est et sua cura capillo,quam tenuisse decet, praeteriisse nefas.Evadne hoc placuit, placuitque hoc Martia cultu,ornatus tamen est neutra secuta novos; |
95 | ante Helenam nullae crines emere puellae;Troja docet quantum non sua forma nocet;nec faciem, nec colla prius, nec pectora norantpingere, nec fuco consuluisse genis:primae Sirenes cultus docuere negatos, |
100 | est nova sed crimen poena secuta novum.Quid tibi praecipiam molles vitare fenestras?Ad culpas aditum laxa fenestra facit.Libera mens, captiva tamen sint lumina, quandohanc animo invenit saeva libido viam; |
105 | cogite fallaces, animus ne peccet, ocellos,cogite, libertas ne peritura cadat;pellite materiam primasque exstinguite flammas;vincite, vincentes palma decusque manent.Haec tibi nunc, conjux, non ut moveamve rogemve, |
110 | sed studium absenti noris ut esse domus;perge, et consortem natis nunc exige curam:est labor, at merces magna parata tibi. |