BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

Quaestiones ad mentem Pomponati determinatae

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum genita per putrefactionem sint eiusdem

rationis cum genitis per propagationem?

 

(1) Quaeritur, an genita per putrefactionem sint eiusdem rationis cum genitis per propagationem. Ex parte affirmativa est beatus Au­gustinus, Alexander Aphrodiseus, Avicenna, Albertus, Scotus. Nam Adam fuit genitus ex limo terrae, tamen Adam et filius eius sunt eiusdem speciei. Et sic pediculi, lendes, cimices, quae successive generantur ad invicem, sunt eiusdem speciei, quae generatione ita successive non procedunt in infinitum.

(2) Scotus facit aliquas rationes pro se. Prima est: Operationes talium sunt consimiles; ergo sunt eiusdem speciei. Patet in muribus genitis ex putredine et propagatione. Non est alia via naturalis in procedendo nisi ab effectibus, qua negata ruit tota scientia naturalis. Item sunt consimilium figurarum; ergo sunt eiusdem speciei.

(3) Ex parte negativa sunt Averroes et beatus Thomas asserentes, quod genita ex putrefactione et ex propagatione non sunt eiusdem speciei. Ita lendes et pediculi non erunt eiusdem speciei vel rationis.

(4) Ad rationes autem oppositum opinantium: Ad primam negatur antecedens. Nam etsi sensui confuse concipienti diversitas in illis appareat, tamen apparet sensui distincte concipienti ut in anatomis. Nam in corporibus murium ex propagatione genitorum et ex putrefactione apparet diversitas in compositione, quia aliquae partes sunt in muribus genitis per propagationem, quae non sunt in muribus genitis per putrefactionem.

(5) Similiter respondeatur ad secundum, quod, licet sint propin­quarum figurarum, non sunt tamen consimilium.

(6) Ad auctoritatem Augustini respondetur, quod, licet secundum theologica determinata sint approbata, non tamen oportet naturaliter in philosophia ipsa tenere. Habent isti talem rationem: Illa, quae differunt agentibus particularibus et locis, non conveniunt specie. Sed alio agente generatur mus ex putrefactione, quia a caelo tamquam a particulari agente, alio agente generatur mus ex propagatione, quia ex alio mure.

(7) Item ex propagatione in invicem generatur, ex putri materia in terra vel alibi.

(8) Item et secundo differunt compositione, quia aliquae partes reperiuntur in genitis ex propagatione, quae non reperiuntur in genitis ex putri materia. Ergo non sunt eiusdem speciei.

(9) Item, quia non apparet ratio diversitatis, quare lendes generant et cimices non, si sunt eiusdem speciei.

(10) Relinquitur, quod talia sint diversarum specierum. De hac materia vide Aristotelem et Averroem textu et commento 13 XII Metaphysicae!