BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

Quaestiones ad mentem Pomponati determinatae

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum potentiae animae distinguantur

ab ipsa anima?

 

(1) Quaeritur, an potentiae animae distinguantur ab ipsa anima. In hoc quaesito sunt variae opiniones. Sed quoniam aliae opiniones sunt positae in quaestione superius tacta a praeceptore, ideo tantum ponam opinionem Alexandri Aphrodisei et Averrois tenentium, quod anima est eadem res cum suis potentiis. Nam forma est principium agendi et materia patiendi. Itaque forma est ipse actus operans, materia est ipsamet potentia recipiens.

(2) An intellectus possibilis et intellectus agens realiter distinguantur secundum istam positionem, videbitur infra.

(3) Advertas, quod anima existens in pede distinguitur ab anima existente in oculo, sicut pars a parte. Et ideo anima existens in oculo habet potentiam ad videndum, non autem anima existens in pede, quia natura frustra fecisset illam, quia fecisset potentiam, quae numquam reducetur ad actum, nec in specie nec in individuo, et quam natura fecisset sibi impedimentum. Nominales cum Averroe in hoc conveniunt.

(4) Sustinendo opinionem Alexandri et Averrois et Nomina­lium restat solvere argumenta beati Thomae pro sua opinione. Et ad primum respondetur, quod idem est causa plurium specie distinctorum secundum diversas potentias. Non tamen oportet tales potentias esse ad invicem realiter distinctas, sed sufficit esse ratione distinctas. Et impossibile est eandem essentiam secundum idem esse principium plurium, licet non secundum diversas potentias inconveniat.

(5) Ad secundum. Assumptum est falsum, quia non est haec differentia inter deum et inferiora, videlicet quod deus operetur per propriam essentiam et inferiora non, sed quia deus est independenter talis, inferiora vero sunt dependenter talia. Tamen tam deus quam inferiora agunt per essentias proprias.

(6) Ad confirmationem dicitur, quod, si sumantur propositiones identicae, consequentia non valet, quia eodem principio sumus et operamur. Si autem sumantur propositiones formales, tunc conceditur, quod anima est principium essendi, non autem principium operandi. Non tamen oportet, ut tales potentiae realiter distinguantur ab anima, sed tantum formaliter.

(7) Ad tertium. Conceditur assumptum. Tamen ista consequentia negatur: “Anima est substantia, potentiae sunt accidentia; ergo realiter distinguuntur”, quia diversa praedicamenta non de necessitate inferunt distinctionem realem, licet formalem. Cum hoc stat, quod realiter aliqua praedicamenta distinguantur. Ex quo habetur secundum istos potentiam animae non esse tertiam entitatem distinctam realiter a congregato ex anima et organo neque realiter vel ex natura rei esse distinctam ab anima, sed sola ratione et formaliter.