BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

Quaestiones ad mentem Pomponati determinatae

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum inter nutribile et

nutrimentum sit contrarietas?

 

(1) Quaeritur, numquid inter nutribile et nutrimentum sit contra­rietas, et arguitur, quod sic, primo, quia inter agens et passum est contrarietas; sed nutribile se habet ut agens transmutans, nutrimentum ut transmutatum et passum; ergo inter nutribile et nutrimentum est contrarietas.

(2) Maior ostenditur; nam inter caelum et inferiora est contrarietas, quia caelum corrumpit haec inferiora et caelum se habet ut agens, inferiora vero ut passum; ita patet discurrendo per agentia et passa.

(3) Item si discurramus, inter potentiam sensitivam et obiectum est contrarietas, quia sensus patitur ab obiecto.

(4) Item inter orbem et intelligentiam est contrarietas; nam orbis patitur ab intelligentia, ex quo orbis eam recipit eaque formatur.

(5) Item si agens et passum non essent contraria, tunc aqua passa alterationem ab igne posset reduci ad frigiditatem a sua forma; consequens est falsum, quia sequeretur, quod idem esset agens et passum et sic idem sibi ipsi esset contrarium.

(6) Respondetur ponendo duas distinctiones. Prima: Alteratio duplex, quaedam realis et quaedam intentionalis.

(7) Secunda: Agens duplex, quoddam est universale, quoddam particulare. Tunc conceditur, quod inter aliquod agens et aliquod passum est contrarietas in actione reali.

(8) Ad probationem maioris respondetur, quod, etsi haec inferiora patiantur a caelo, propter hoc non sequitur caelum contrariari his inferioribus, quia non inter quodcumque agens et passum sit contrarietas, quia inter agens universale et passum particulare non est contrarietas, quia agens universale habet omnia conservare. Si enim fit corruptio in istis inferioribus, hoc non est intentum ab agente universali nisi permissive, sicut regentes civitatem permittunt mulieres in postribulo degere, licet hoc non instituant, ut evitent maius scandalum et ne quid insequatur mulieres alorum vel aliqua vitia deteriora.

(9) Ita dicatur de caelo in inferioribus et nobis. Si caelum contrariatur nobis et adeo potentem inimicum habemus, in rei veritate extrema contraria non essent aeque potentia. Si caelum hoc non permitteret, sequeretur, quod permutarentur naturae rerum et ex corruptibilibus efficerentur incorruptibiles.

(10) Ad secundum respondetur, quod actio duplex, realis et intentionalis. Contrarietas proprie non reperitur nisi in actione reali. Spiritualia magis perficiuntur, quam patiantur proprie.

(11) Ad tertium respondetur, quod orbis patitur passione conserva­tiva et perfectiva ab ipsa intelligentia, quia intelligentia orbi communicat suam perfectionem nullam exinde suscipiens, ex quo orbis supra intelligentiam nullam calamitatem habet.

(12) Ad quartum supra patet responsio, qualiter aliquod agens ut particulare et passum particulare in actione reali habent contrarietatem et quod aqua non ab intrinseco reducit se ad suam frigiditatem naturalem, sed ab extrinseco et a medio ut puta ab aere. Non enim a forma substantiali reducitur, quia contingeret, ut substantia ageret.