BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

Quaestiones ad mentem Pomponati determinatae

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum nutritio fiat

per minima?

 

(1) Quaeritur iterum, numquid nutritio fiat per minima. Et respondendo ad quaesitum praemittitur, quod minimum potest considerari dupliciter, videlicet minimum nutrimenti et minimum nutriti. Tunc dico, quod nutritio fit per minima nutriti. Non oportet autem, quod per minima nutrimenti. Nam quaelibet pars nutriti minima nutrimento indiget, licet non cuilibet minimo nutriti oppositum sit minimum nutrimenti. Neque minimum nutrimenti convertibile est in minimum nutriti. Et talis nutritio fit per minima consimilium partium, ut per minima carnis aut ossis, non autem per minima hominis, equi vel asini, sicut et augmentatio, ut dicitur a Philosopho de augmentatione in I De generatione textu commenti 35.

(2) An autem nutrimentum sparsum sit per membra sic, quod in partibus eius ipsum non habeat continuitatem, et esto, quod non, an etiam minimo minus alteri continuatum existere possit?

(3) Respondetur breviter, quod habet continuationem. Posito, ut ponitur, respondetur, quod minus minimo per se seorsum existens existere non potest, licet alteri inhaerens vel continuatum possit existere.

(4) Neque sequitur, quod detur minus minimo, alteri continuatum vel alteri inexistens non inconvenit. Nam in aliquo albo datur pars albedinis aliqua, quae non possit esse, si a toto separaretur.