BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

Quaestiones ad mentem Pomponati determinatae

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum nutrimentum et nutribile

conveniant in eadem materia?

 

(1) Quaeritur consequenter, an nutrimentum et nutribile communi­cent in eadem materia. Et arguitur, quod sic, primo, quia corruptibilia omnia communicant in eadem materia.

(2) Item nutrimentum et nutribile sunt contraria. Ergo possunt fieri circa eandem materiam.

(3) Respondetur, et primo ad primam rationem conceditur ea, quia materia omnium corruptibilium est eiusdem rationis. Non tamen eandem partem quantitativam materiae habent omnia corruptibilia, licet eadem pars materiae successive possit formari a formis omnium specierum vel solitarie vel coniuncta alteri materiae.

(4) Ad secundam respondetur, quod possumus considerare nutrimentum ut indigestum et ut sic eius materia non continuatur cum nutribilis materia. Ut autem nutrimentum est digestum, materia nutribilis est eadem cum materia nutrimenti, quia continuantur ad invicem.

(5) Sed considerandum est, quomodo fiat nutritio ad augmentatio. Nam membra attrahunt humiditatem sparsam super membris, et in substantiis membrorum fiunt quaedam foramina, quae rursus implentur nutrimento. Si autem membra plus attrahant, quam dissolutum sit, fiunt foramina, quae crescunt per extensionem corporis et iterum implentur humiditate, quae transmutatur in partes carneas minimas et applicabit se illis. Et iterum continget in illis partibus carnosis novis nova foramina. Et cum membrum extendetur, madefient illa foramina et implebuntur per humiditatem cibalem per virtutem attractivam, et cum calor coagulaverit illam, revertetur in carnem et os. Deinde tertio rarefit, et sic erit crementum membri augmentatum.

(6) Si autem partes carnosae reapponantur tantum, quantum resolutum est de membro, tunc nutritio tantum est, cum cessat extensio et rarefactio. Cum autem fit rarefactio in membro, ut dictum est, tunc fit nutritio et augmentatio. Si autem calor naturalis reapponet congelando minus, quam dissolutum sit, est nutritio et diminutio. A quo autem hoc est? A forma est.