BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

Quaestiones ad mentem Pomponati determinatae

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum nutrimentum patiatur a

nutribili et non e contra?

 

(1) Quaeritur, an nutrimentum patiatur a nutribili et non e contra. Et arguitur, quod non. Primo sic: Si assumatur cibus calidus in stomacho, calefacit stomachum et alia membra. Ergo nutribile patitur a nutrimento.

(2) Item arguitur de puella nutrita napello. Nam eius nutrimentum erat venenum, et ideo ipsa patiebatur a nutrimento, quia venenum est inimicum naturae. Quod autem venenum sive napellum esset eius nutrimentum et transiret in substantiam nutriti, experientia ostendebat, quia coeuntes secum veneno moriebantur. Ergo nutribile patitur a nutrimento.

(3) Respondetur, et ad primum conceditur, quod cibus calefacit et alterat; tamen non sequitur contra dictum Philosophi, quia ipse intelligit, quod nutrimentum convertatur in substantiam nutribilis, et non, quod nutribile convertatur in substantiam nutrimenti. Et haec est sententia Aristotelis. Nam omne agens agendo repatitur a materia reagenti. Nam agens et passum communicant in materia, sicut aqua patitur conversionem in ignem ab igne et non e contra, ut habetur a Philosopho.

(4) Ad secundum duplex est modus respondendi. Nam aliqui tenent, quod venenum non nutriat et quod a calore nostri corporis digeritur propter repugnantiam suae naturae. Aliqui autem tenent, quod venenum convertatur quoad aliquam partem in substantiam membri et removeatur venenositas.

(5) Quod autem allegatur de coeuntibus secum, quod venebantur, dicunt, quod hoc non est ratione partis veneni digesti a calore naturali et conversi in substantiam nutribilis, sed ratione superfluitatis ibi vel in membro existentis sequestrata ab illa materia venenosa.