BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum in tactu semper immutationi spirituali

sit coniuncta actio realis?

 

(1) Sed est dubitatio ultima, in qua quaerendum est, an in tactu semper immutationi spirituali sit coniuncta actio realis, quia in visu non est hoc, sed in tactu sic; in olfactu et in auditu est solum respectu obiecti immutatio realis.

(2) Dicerem, quod in omni tactu attendendo etiam ad gustum semper oportet, quod immutationi reali sit coniuncta immutatio spiritualis, sed non eodem modo, sed respectu aliquorum obiectorum uno modo et respectu aliquorum alio modo, quia in duro et molli, gravi et levi quod percipit durum, non fit durum, licet, quod sentit calidum, fiat calidum. Sed quomodo durum immutet, realiter et spiritualiter est sic. Quod sentit durum, movetur localiter. Ideo ut sic durum agit in tactum per suam speciem, sed realiter agendo non facit instrumentum durum, sicut calidum facit instrumentum tactus calidum. Sed sufficit, quod sit ibi actio realis, ut motus localis.

(3) Unde in primis qualitatibus denominari potest organum durum tali qualitate reali, cuius actio est coniuncta spirituali actioni tali sensibili, sed in secundis qualitatibus, dummodo immutetur realiter, sufficit, non autem, quod eadem denominatione, qua qualitas illa, quae est coniuncta spirituali, quia, si in instrumento reperitur species duri, non requiritur, quod fiat actu durum, sicut, si in eo recipitur species caliditatis, actu fit calidum.