BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum immutatio realis sit prior

immutatione spirituali?

 

(1) Quodsi ulterius quaeratur, quid sit prius, prioritate scilicet naturae, an immutatio realis an immutatio spiritualis, dicerem, quod realis prior est quam spiritualis, quia immutatio realis est ut dispositio respectu immutationis spiritualis. Videmus namque, si quis apponat ad ignem manum valde frigefactam, talis non sentit caliditatem, nisi prius per actionem realem caliditatis abiciatur aut remittatur frigiditas, et ita actio realis caliditatis disponit ad actionem spiritualem eiusdem in sensum.

(2) Sed tunc est difficultas, numquid aeque calida aut frigida possimus sentire, quia dixit Aristoteles, quod aeque calida aut frigida non possunt sentiri.

(3) Sed contra hoc arguitur, quia, si sciam manum meam esse temperatam, si tango aequaliter calidum, cognoscam illud esse temperatum. Ergo per tactum cognosco aeque calidum cum manu mea. Item si aeque calidum non possemus sentire et non posset medicus habens tactum temperatum, sicut dicitur de Galeno, cognoscere pulsum temperatum, quia pulsus temperatus est aeque calidus et aeque frigidus et cetera, sicut est tactus temperatus medici. Medicus autem habens tactum temperatum cognoscit, an aliquis pulsus sit temperatus vel non. Ergo aeque calida et frigida sentimus.

(4) Ad hanc dubitationem respondeo, quod verum est, quod dicitur a Philosopho, scilicet quod aeque calida et frigida non sentimus, et verum est, quod dicitur a nobis, scilicet quod aeque calida possumus sentire. Nec est contradictio in nostro dicto et dicto Philosophi. Nam quod dicitur a Philosopho, verum est per immutationem, scilicet quod aeque calidum non sentitur per immutationem, quid scilicet immutet sensum, et hoc probat sua ratio. Quod vero nos dicimus, quod aeque calida possunt sentiri, verum est de cognitione sensitiva facta absque immutatione tactus a tangibili, sicut tenebra cognoscitur a potentia visiva, quia non immutat eam.

(5) Quia ergo medicus habens tactum temperatum cognoscit se non immutari a pulsu temperato, ideo quasi per discursum cognoscit pulsum esse temperatum et aeque calidum et frigidum et cetera.

(6) Dictum vero Philosophi, quod aeque calida non sentimus, habet intelligi, quod non cognoscitur a tactu per se et primo, quia non immutat tactum. Cum quo tamen stat, quod aeque calidum cognoscatur a tactu sine immutatione, sicut tenebra cognoscitur a visu sine immutatione. Visus enim cognoscens se non immutari cognoscit ibi esse tenebram. Sic est de tactu respectu aeque calidi et aeque frigidi et cetera.

(7) Sed tunc stat una maior difficultas, quia, si aeque calidum posset tactus sentire, tunc sequeretur, quod complexio distemperata sive tactus distemperatus aeque bene posset iudicare ipsos pulsus, sicut tactus temperati medici, quod est contra sententiam omnium medicorum.

(8) Probatur consequentia, quia, sicut tactus temperatus cognoscit pulsum nimis calidum ut exempli gratia ut quinque et frigidum ut tria et pulsum temperatum, qui est aequalis caliditatis et frigiditatis cum eo, ita tactus distemperatus ut melancholicus exempli gratia cognoscit pulsum calidum ut quinque et frigidum ut tria et cognoscet, quantum ipse deficiat a temperamento et quis sit pulsus temperatus; quare et cetera.

(9) Ad hoc dicitur negando consequentiam, scilicet tactus distemperatus cognoscit pulsum excedentem temperatum et pulsum ab eo deficientem et ipsum pulsum temperatum, sicut facit tactus temperatus. Ergo aeque bene iudicat de pulsu sicut temperatus. Ratio est, quia, licet re vera tactus possit iudicare de unoquoque tangibili, aliqua tamen tangibilia primo et per se cognoscit tactus ut ea, a quibus tactus immutatur, aliqua vero secundario et quasi per discursum ut ea, a quibus non immutatur, sicut visus primo et per se cognoscit lucem, a qua immutatur, tenebram vero non primo, sed secundario et quasi per discursum, quia ex eo, quod non immutatur a luce, iudicat ibi esse tenebras, et quia melius iudicamus de re, quando immutatur tactus, quam quando non immutatur, et quia tactus temperatus melius immutatur quam distemperatus, ideo melius iudicat tactus temperatus distemperato, licet distemperatus cognoscat eosdem impulsus, quos temperatus. Quare et cetera.

(10) Restat una altera difficultas, quia dicebatur, quod in tactu actioni spirituali realis actio est coniuncta, et dicebatur, quod tactus temperatus melius iudicat distemperato; sed temperatus melius potest illud facere; nam esto, quod distemperatus habeat organum calidum ut sex et frigidum ut duo vel formaliter vel virtualiter, et respectu istius potest distemperatus immutari a gradu ut sex, frigidus temperatus etiam, sicut est calidus, ut quattuor immutabitur a frigiditate ut quattuor, et sic immutabitur aequaliter respectu graduum, quia temperatus, per quot gradus est calidus, per tot potest immutari a qualitate contraria, ut si est calidus ut quattuor, potest immutari a frigiditate ut quattuor, consimiliter distemperatus, si est calidus ut sex, immutabitur a frigiditate ut sex. Immutari ergo conveniunt, licet non respectu obiectorum, quia obiectum distemperati est ut sex, temperati ut quattuor.

(11) Ostendo ergo, quod temperatus et distemperatus eundem gradum caliditatis possit sentire et iudicare, quia exempli gratia sit ille ut quinque, tunc distemperatus iudicat, quia excedit temperatum. Temperatus, qui est ut quattuor, iudicat, quia excedit, tamen non aequaliter se habet distemperatus ad iudicandum utramque contrarietatem sicut temperatus, quia distemperatus magis declinat ad immutari a frigiditate, temperatus vero potest aequaliter ab utraque contrarietate immutari.

(12) Secunda causa: Distemperatus non ita faciliter respectu qualitatis contrariae potest immutari sicut temperatus. Nam temperatus potest immutari a quacumque levi causa, sed distemperatus, licet a frigido possit immutari, non tamen ab ita debiliter frigido sicut temperatus, sed oportet fortius frigidum esse, ut immutet.

(13) Tertia causa est ex parte virtutum interiorum. Temperati sunt enim ingeniosi valde, quemadmodum dixit Averroes. Ideo potest melius temperatus iudicare quam distemperatus, quia iudicium est virtutis interioris, quae potentior est in temperato quam in distemperato.