Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum, si manus debeat percipere calidum utquinque, debeat fieri calida ut quinque?
(1) Sed tunc insurgit maior difficultas, numquid, si manus mea debeat percipere calidum ut quinque, debeat manus mea fieri calida ut quinque, quia dictum est, quod, si tactus debeat percipere speciem caliditatis, ex quo oportet, ut tactus fiat realiter calidus. Ex hoc ergo oritur dubitatio, an oporteat, ut tactus ita praecise fiat calidus aut frigidus, quanta est caliditas, cuius speciem comprehendit, ut, si caliditas, cuius speciem comprehendit tactus, sit ut tria, oporteat tactum praecise fieri calidum ut tria, aut oporteat tactum esse magis aut minus calidum.(2) Mihi videtur probabiliter, quod, per quantum gradum caliditatis sentimus, per tantum praecise gradum habeat tactus a caliditate realiter alterari et calefieri. Experientia videtur hoc suadere, quia, si manus multum frigefacta apponatur ad ignem, non statim sentiet calorem, sed oportet, ut aliquis gradus caliditatis inducatur in manu et remittat continue frigiditatem manus, et ita continue manus perdat frigiditatem et acquirat caliditatem, et quanto manus fiet calidior, tanto intensioris caliditatis recipit speciem.(3) Sed adhuc insurgit difficultas, quia, si per tantum praecise gradum habeat tactus realiter calefieri, per quantum gradum cognoscit caliditatem, tunc aequaliter calida et aequaliter frigida sentiremus, cuius oppositum dixit Philosophus.(4) Dicerem ego probabiliter, quod in fieri bene possemus aeque calida et aeque frigida sentire, sed non in facto esse. Quare et cetera. |