Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum aeque calida aut aeque frigidatactus possit sentire?
(1) Alia dubitatio est, quia dixit Philosophus, quod aeque calida non possumus sentire. Ideo dubitatur, utrum aeque calida et aeque frigida tactus possit sentire, ut, si manus mea sit caliditatis ut quattuor, possit manus mea sentire obiectum calidum ut quattuor.(2) Aristoteles dixit, quod non. Cuius ratio fuit, quia actio est inter contraria; modo aeque calidum aut frigidum cum tactu non est illi contrarium, sed omnino simile. Ergo aeque calida et cetera non possunt agere in ipsum sensum tactus. Quare tactus non potest illud sentire.(3) Sed ista ratio Aristotelis non videtur concludere propositum et intentum, quoniam dicam ego, quod bene verum est in actione reali, quod calidum ut quattuor non potest agere in calidum ut quattuor, quia actio realis bene debet esse inter contraria; sed in actione spirituali non videtur, quin calidum ut quattuor possit imprimere speciem suam in tactum calidum ut quattuor. Quare ratio Aristotelis non videtur concludere.(4) Responsio communis est et sententia Commentatoris in III huius commento 4 et in hoc II commento 67, quod verum est universaliter de quacumque actione, tam spirituali quam reali, quod nulla actio est praecise inter similia, sed quaelibet actio debet esse inter contraria. Cuius signum est, quia, si in oculo sit color citrinus, omnia apparebunt citrini coloris. Haec est responsio communis. Et hac propositione utuntur ad probandum, quod anima intellectiva sit immortalis, quia, cum omne recipiens sive realiter sive spiritualiter debeat esse denudatum a natura recepti et intellectus noster sit receptivus omnium formarum materialium, quia intelligit omnes forma materiales, ergo intellectus noster debet esse immaterialis et ita ingenerabilis et incorruptibilis.(5) Sed haec responsio mihi videtur esse falsa et contra sensum et experientiam, quia hoc, quod dicit, quod, si sensus in se habeat sensibile reale, non possit sensibile illi simile percipere, est omnino contra experientiam, quia oculus sicut et quodcumque aliud organum sensus est quantus, figuratus, unus et plures, motus, quiescens et tamen oculus percipit speciem quantitatis et figurae et similiter comprehendit sensibile motum aut quiescens, unum aut plura; quare contra experientiam est, quod sensus habens in se sensibile reale non possit a sensibili sibi simili spiritualiter immutari; est etiam contra sensum, quod dicit responsio, quia asinus diligit asinum, quia, ut in Proverbiis dixit Salomon, individuum cuiuslibet speciei diligit aliud individuum suae speciei; modo cum dilectio praesupponat cognitionem, asinus etiam cognoscit asinum; modo secundum illam responsionem asinus non diligeret asinum, quia unus asinus non potest alium asinum cognoscere, cum unus asinus non possit speciem alterius asini percipere, cum quaelibet actio, sive realis sive spiritualis, debeat esse inter dissimilia, quales non sunt duo asini, cum sint eiusdem speciei. Cum ergo dilectio praesupponat cognitionem, unus asinus non diligeret asinum, immo nec idem asinus diligeret se ipsum. Illa ergo responsio omnino falsa est et impossibilis apud me.(6) Ideo credo esse aliter dicendum. Dico ergo, quod commune est cuilibet sensui, qua sensus est, ut possit pati et immutari a sibi simili. Accidit atem sensui tactus, quod non possit spiritualiter immutari a tangibili sibi simili et aequali, quia tactus habet hoc ex natura sua et est sibi familiare, ut non possit immutari a sensibili spiritualiter, quin ab eodem realiter immutetur propter nimiam materialitatem suam, ut dicunt omnes philosophi et medici recte sentientes, sicut Hugo in prima primi recte dixit, licet in hoc Iacobus de Forlivio multas fatuitates dixerit. Quia ergo proprium et familiare est tactui, ut cum actione eius spirituali sit coniuncta actio realis et in actione reali agens debeat esse contrarium passo, non autem simile, et sic in tali actione simile non potest pati a simili, ideo accidit tactui, quod non possit a sibi simili spiritualiter immutari, quia scilicet sua immutatio spiritualis est coniuncta immutationi reali, qua reali immutatione non potest tactus ab aequali et sibi simili immutari. Accidit ergo tactui, quod non possit spirituale pati a sibi simili, et sic est verum, quod dicitur a Philosopho, et hoc modo concludit ratio eius, non autem, quia quaelibet actio debeat esse inter contraria et dissimilia, sive spiritualis sit sive realis, ut somniavit prima responsio.(7) Sed tunc est una difficultas, quia responsio, quam dedimus, non videtur bona, quia dictum est, quod in tactu non fiat immutatio spiritualis, secum coniuncta sit actio realis; modo si ita esset, sequeretur, quod sensatio et cognitio fierent in tempore, quod est contra Aristotelem, qui vult, quod sensatio fiat subito et in non-tempore, quia alteratio realis fit in tempore. Cum ergo non sit spiritualis sensatio, nisi sit coniuncta cum reali alteratione, ut tu dicis, fit ergo et ipsa in tempore.(8) Ad hoc dicatis, quod verum est, quod dicitur a Philosopho: “Per se”, scilicet quod omnis sensatio et cognitio per se et, quantum est ex se, fit subito, per accidens tamen non verum, ut, si sensatio et cognitio sit coniuncta cum actione reali, quae fit in tempore, et sic est de sensatione tactiva. Sensatio enim tactiva, quatenus sensatio est, est nata fieri subito, ut tamen est sensatio tactiva, sic sibi accidit, ut non fiat subito, sed in tempore, quia ut sic semper est adiuncta cum reali alteratione, quae fit in tempore, sicut continuum per se et, qua continuum est, est divisibile in infinitum, per accidens tamen continuo repugnat dividi in infinitum, ut scilicet in infinitum, ut scilicet naturale. Quare et cetera. |