BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum aeque durum

possit sentiri?

 

(1) Altera superest dubitatio, an aeque durum possimus sentire. Videtur, quod sic, quia, si tango rem, video, quod tantum cedit, quantum deprimitur, et tunc, si est mollis, cedit, si vero non, sed dura, non cedit.

(2) In oppositum est Philosophus, qui dicit, quod aeque dura non sentimus.

(3) Ad hanc dubitationem forte possumus dicere, quod littera corrupta est. Sed hoc non videtur conveniens nec verum, quia Themistius approbat dictum Philosophi.

(4) Si dicatis, quod gratia exempli locutus sit Philosophus, id est suspectum.

(5) Si dicatis, quod voluit intelligere de aspero et levi, istud idem est vanum dicere, quia, etsi communiter asperum sit durum, leve dicatur molle, est mirum, quomodo aequivocavit Aristoteles de istis, cum omnes eius litterae sic iaceant.

(6) Ideo dico, quod in hoc sum valde dubius nec adhuc inveni solutionem. Quare super hoc vos considerabitis. Quare.