BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum locus sit

conservativus locati?

 

(1) Circa textum et commentum 115 cadit difficultas, et praecipue contra dictum primum Commentatoris in digressione, in quo dicto ipse dicit, quod locus est conservativus locati et non alterat ipsum.

(2) Contra istud dictum arguit divus Thomas, quoniam locus non est ita conservativus, quin alteret ipsum locatum, quia II De generatione elementa locant se, ut ignis aerem, aer aquam, et tamen ignis alterat aerem et e contra aer aquam, cum unumquodque elementum immediate in alterum sit transmutabile, quod fieri non potest nisi mediante alteratione. Nec locus, inquit divus Thomas, ideo dicitur conservare locatum, quia nullo modo alteret et corrumpat ipsum, sed locus dicitur conservare locatum, quia minus corrumpit locus locatum quam aliquis alius locus.

(3) Ideo non videtur ratio Commentatoris alicuius esse valoris, quae est: Ex hoc, quod medium est locus et conservans animalia, concludebat medium non alterare ipsa animalia nec posse a tactu qualitates eius primas comprehendi.

(4) Ratio est valde efficax contra ipsum Commentatorem, sed necesse est dicere, sicut dixit ipse Commentator volendo salvare ipsum Aristotelem ab errore imposito a Themistio sibi.

(5) Considerabitis vos super hoc et facietis me participem solu­tionum vestrarum.