Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum caro sit medium sensustactus et quare?
(1) Textus et commentum 119 multum videntur facere pro Commentatore, quia inquit Philosophus, quod oportet in tactu carnem esse medium, cum sensus tactus sunt plures sensus. Videtur ergo velle Philosophus, quod ideo caro sit medium in tactu, quia tactus est sensus plures, et sic vult illa duo se consequi, sicut dicebat Commentator.(2) Ad hoc respondeo, quod in textu suae translationis hoc non dicitur. Dicit enim sua littera, quod oportet carnem esse medium in tactu, per quod fiat tactus, quod est sensus plures, non autem dicit: cum sint sensus plures. Et sic illa expositio Commentatoris non est conformis suo textui.(3) Sed dicetis, quod standum est nostrae litterae, cum rectior sit translatione Commentatoris, et forte Commentator ductus est ab intelligentia non errante ad veram sententiam Aristotelis, licet sua translatio fuerit perversa. Nostra autem littera dicit: “cum sint sensus plures”. Modo li “cum” est redditio causae. Ergo causa, quare caro est medium in tactu, est, quia tactus non est unus sensus, sed plures, ut voluit Commentator.(4) Dicatis, quod nostra littera est corrupta. Non vult enim dicere “cum”, sed ‘qui’, sicut in littera Commentatoris hoc modo traduxit Argyropulus; similiter et divus Thomas isto modo exponit; et sic stat littera in textu Graeco. Quare non habetur ex isto textu, quod intendebatur pro ipso Commentatore. Quare et cetera.(5) Aegidius etiam satis argute sustinet litteram cum li “cum”, sed non, secundum quod diximus nos adducendo litteram pro Commentatore. Unde ipse hanc litteram sic exponit: Oportet carnem esse medium, per quod fiant sensus tactus, cum sensus tactus sint plures sensus. Unde per li “cum” reddit causam, cur locutus sit in plurali dicendo “fiant”, et dicit, quod ideo dictum est “per quod fiant sensus tactus”, “cum sensus tactus sint plures sensus”. Et sic non refertur li “cum” ad li “necesse est carnem esse medium in tactu”, sicut referebamus nos pro Commentatore, sed refertur li “cum” ad li “fiant”, ut scilicet det causam, quare dixerit “fiant” in plurali. Quare et cetera. |