Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum aer et aqua in sua puritate existentespossint calefieri vel infrigidari?
(1) Circa idem commentum cadit difficultas in uno dicto Commentatoris, in quo dicit, quod aqua et aer in sua puritate existentes possunt nec calefieri nec infrigidari. In hoc est dubitatio, quoniam non videtur dictum Commentatoris posse sustineri, quoniam, quod intelligit Commentator per aquam et aerem esse in sua puritate, non potest nisi aliquo trium modorum intelligi. Sed quomodocumque intelligatur dictum Commentatoris, est falsum. Ergo et cetera.(2) Aut enim per puritatem aeris intelligit naturam qualitatum primarum, quam sibi aer determinat in sua simplicitate et puritate existens, scilicet humiditatem in summo et similiter caliditatem, secundum quod aliqui opinati sunt de caliditate, et ita per puritatem aeris intelligat aerem summe calidum et humidum, et isto modo falsum est, quod dicit Commentator, quia aer aut aqua non sentiuntur, cum sunt in sua puritate, quia, cum aqua in sua puritate hoc modo accepta existens habeat qualitates primas summe intentas, tactus eas comprehendat, quia tactus consistit in primis qualitatibus redactis ad medium, ut earum excellentias possit percipere. Isto ergo modo accipiendo puritatem aeris vel aquae falsum est, quod aer existens in sua puritate non possit sentiri, similiter et aqua.(3) Secundo modo potest intelligi puritas, ut dicit, non commixtione aeris vel aquae cum corpore extrinseco, sic scilicet, quod cum aqua aut aere non sit commixtum aliquod corpus extrinsecum, ut vapor.(4) Neque tertio modo potest dici, quod aqua existens in sua puritate non possit sentiri, eadem ratione, quia aqua non commixta cum aliquo extrinseco potest habere qualitates primas in summo et ita sensus tactus eius caliditatem et humiditatem poterit percipere. Aut per puritatem intelligis reductionem primarum qualitatum aeris vel aquae ad temperamentum conveniens vitae animalis. Et solum isto modo potest Commentator loqui, sed hoc etiam modo non potest Commentator sustineri, et imprimis, quoniam in isto aere Bononiensi sunt homines, boves et equi et aliae variae species animalium tam variarum complexionum, immo in eadem specie animalis aliqua corpora sunt calida et aliqua frigida. Quomodo ergo potest iste aer habere tot et tam varias dispositiones pro conservatione tot complexionum animalium?(5) Sed hoc nihil sit, sed falsum est, quod aqua sic pura non possit calefieri sine permixtione vaporum.(6) Item consequens istud non dependet ab antecedente, quoniam, quando in priori parte digressionis dixit, quod aqua existens in sua puritate non potest calefieri, accepit puritatem pro temperamento aeris aut aquae conveniente naturae animalis. Cum vero hic dicit, quod aqua pura non potest calefieri, accepit puritatem, ut denotet qualitates primas in esse summo, quia aliter falsum est, quod aqua non possit calefieri.(7) Modo cum aliter capiatur hic puritas et aliter ibi, hoc consequens, quod est, quod aqua pura non potest calefieri, non sequitur ex illo antecedente, scilicet quod aqua pura non potest sentiri. Falsum est etiam, quod aqua pura ut in consequente capitur puritas aquae, id est quod aqua summe frigida et humida non possit calefieri sine permixtione corporis extrinseci, quoniam, cum elementa ad se invicem transmutentur, aqua pura in sphaera existens in ignem potest immediate transmutari, quod non fiet, nisi aqua calefiat, et tamen cum aqua nullum est commixtum corpus extrinsecum, quoniam supponitur, quod illa sit aqua simplex et nulli vapori admixta.(8) Quare puto Commentatorem non posse sustineri in hoc, quod dixit, quod aqua non possit calefieri nec possit sentiri caliditas in illa, nisi secum permisceantur corpuscula calida. Licet enim hoc aliquando contingat, non tamen est necessarium nec verum universaliter. Et ita dictum Commentatoris est particulariter verum et non universaliter.(9) Possemus tamen salvare Commentatorem quantum ad illam consequentiam dicendo, quod aliter capitur in antecedente et aliter in consequente puritas aquae, nec ex hoc sequitur, quin sit dependentia consequentis ex antecedente, quia, licet non sit dependentia per similitudinem, quoniam non capitur consimiliter puritas in antecedente et consequente, est tamen ibi dependentia per proportionem sic, quod voluerit dicere, quod, sicut aqua pura, id est redacta ad temperamentum, non potest sentiri, ita aqua pura, id est summe frigida et humida, non potest calefieri. Aliter nescio, qualiter hoc consequens sequitur ex illo antecedente. Quare et cetera. |