Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum valeat illa consequentia: Si coopertura in olfactu hominis sitad bene esse, sequitur, quod olfactus hominis sit perfectior?
(1) Quarta superest dubitatio, quomodo valeat illa consequentia Commentatoris in commento 100: Si coopertura in hominis olfactu sit ad bene esse, sequitur, quod olfactus hominis sit perfectior, si vero sit propter necessitatem, non sequitur. Dubitatio est in hoc dicto Commentatoris, per quid teneat ista consequentia.(2) Credo huic dubitationi esse credendum, quod sequitur, quod, si clausio olfactus sit ad bene esse, ut olfactus sit perfectior, quia, sicut inquit Philosophus in V De generatione animalium capitulo 1 et 2, videmus, quod homines aliquas vestes tenent involutas et in telis reconditas, aliquas vero non. Illae, quae teguntur, sunt perfectiores vestes, namque sunt perfectae ex pannis finissimis, sicut sunt panni Veneti, qui faciliter ab unaquaque parva causa laeduntur; ideo propter melius tenentur in pannis lineis circumvolutae, ne maculas recipiant. Aliae vero vestes, quia non ita de facili maculantur, ideo non clauduntur. Sic est existimandum de natura, quod, si propter melius involvit aliquod organum sensus, ut scilicet conservet ipsum ab extrinsecis alterantibus et laedentibus, hoc fecerit ex perfectione talis organi. Ideo videmus, quod organo visus fecit cooperturam in animalibus habentibus palpebras ad bene esse, non autem in oculis duris, quia oculi molles perfectiones sunt et ex sua maiori perfectione laedi possunt a multis rebus, si essent discooperti. Quare natura illis subvenit involvendo in palpebris, ut essent tutrices ipsorum oculorum.(3) Sic si natura fecit clausionem olfactus ad bene esse, sequitur, quod hoc fecerit propter perfectionem illius; si vero hoc non fecerit ad bene esse, sed ad necessitatem, sequitur oppositum, scilicet quod sensus olfactus sit valde imperfectus, et ideo necessaria est aeris inspiratio ad hoc, ut fiat sensatio, quia, cum hic sensus sit valde imperfectus, difficulter excitatur, et ideo requirit magnum ictum. Quare oportet multum aeris attrahi ad hoc, ut meatus aperiantur et olfactus percipiat ipsa olfactibilia. Quare et cetera. |