BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum sit verum, quod animalia bruta percipiant odores solum

nutrimentales, homines vero nutrimentales et non-nutrimentales?

 

(1) Dubitatio est, quia videtur contradictio in dictis Philosophi, quia in V De historiis animalium dixit Philosophus, quod omnia bruta percipiunt solum odores pertinentes ad nutrimentum, homo vero non solum nutrimentales odores comprehendit, sed etiam non-nutrimentales. In commento vero 99 probans, quod omnia animalia olfacientia habent eundem olfactum, probavit per hoc, quia omnia talia percipiunt eadem obiecta, quod declaravit, quia ab eisdem odoribus laeduntur bruta, a quibus laeditur homo, sicut est de odore sulphuris et de multis aliis odoribus. Modo odor sulphuris et multi alii odores, a quibus laeduntur bruta, non sunt odores nutrimentales. Non enim nutriuntur bruta sulphure, immo fugiunt, quantum possunt, odorem sulphuris, sicut pisces fugiunt aquam sulphuream. Quare hic videtur velle Aristoteles, quod non solum homo odores non-nutrimentales comprehendat, sed et bruta ipsa.

(2) Cuius oppositum dixit in loco supra allegato, ubi vult, quod bruta solum odores nutrimentales comprehendant. Quare expresse apparet in dictis eius contradictio.

(3) Huic dubitationi solet responderi, et videtur esse sententia Aristotelis in De sensu et sensato, quod bestiae non fugiunt odorem sulphuris, quatenus odor est et in se, sed quatenus in tali odorifero est quaedam qualitas disconveniens vitae talium animalium. Ideo dicitur, quod non percipiunt odorem, secundum quod est odor, sed secundum quod habet talem qualitatem.

(4) Sed contra istam solutionem argumentor, quia non videtur conveniens sententiae Aristotelis in textu commenti 99, quoniam, si illa animalia per olfactum non perciperent odorem, qua odor est, sed solum illam qualitatem, non probaret Aristoteles, quod in illis et in nobis sit idem olfactus, quia non ab eisdem laeduntur bruta, a quibus nos, quia nos laedimur ab odore sulphuris, quatenus odor est et in se, bruta vero non laeduntur ab eodem odore, sed ab illa qualitate sibi coniuncta. Philosophus tamen dicebat, quod ab eisdem odoribus laedantur, a quibus nos. Quare et cetera.

(5) Dicetis forte, quod bruta bene percipiunt immediate odorem sulphuris, mediate vero illam qualitatem coniunctam illi odori, et sic percipiunt illum odorem et illam qualitatem nec fugiunt illum odorem secundum se, sed secundum quod secum coniuncta est illa qualitas, et sic salvatur, quod hic dicitur a Philosopho, quod scilicet bruta percipiunt eosdem odores, quos percipit homo, non tamen omnes, et sicut homo laeditur ab odoribus pravis, ut ab odore sulphuris, ita et bruta. Et cum hoc stat, quod dicitur in V De historiis animalium, quod scilicet bruta non cognoscunt nisi odores nutrimentales, quia, sicut bruta prosequuntur odores nutrimento convenientes, sic habent fugere odores vitae et nutritioni nocentes. Unde sicut per odorem convenientem prosequuntur nutrimentum conveniens, ita per odorem disconvenientem fugiunt nutrimentum disconveniens, quare sive aliquem odorem prosequantur sive aliquem fugiant, quilibet eorum pertinet ad nutrimentum, aliquis enim ad conveniens prosequendum, aliquis vero ad disconveniens fugiendum. Quare sic tollitur apparens contradictio.

(6) Sed contra hanc responsionem argumentor, quoniam ita videtur debere esse de odoribus, sicut est de coloribus. Sed bruta percipiunt omnes differentias colorum, sive sint attinentes ad nutrimentum sive non, ut vult Philosophus loco allegato. Quare ita debent omnes odores, sive nutrimentales sive non-nutrimentales, bruta percipere, cum non maior appareat ratio de uno quam de alio.

(7) Item et secundo, quia ita debet esse de odore, sicut de sono. Sed aliqua animalia valde delectantur sono, ut istae aviculae, quae tenentur in caveis, tempore verno non faciunt nisi canere, et ita maximam capiunt delectationem in ipso cantu. Quare videtur, quod etiam debeant delectationem capere ex odore delectabili et bono, licet non sit nutrimentalis, sicut ex odore florum bene olentium, quia non maior est ratio de uno quam de alio. Vellem ego scire rationem, quare ipsa bruta non possint percipere odores non spectantes ad nutrimentum.

(8) Neque experimenta adducta a Philosopho in loco allegato, ut mihi videtur, aliquid conveniunt, immo sunt valde debilia. Cum enim primo adducit experimentum de cane, qui non magis movetur ad unum odorem non-nutrimentalem quam ad alium, mihi videtur, quod nihil concludat per hoc experimentum, quia, licet ita sit, quod ad nullum eorum magis quam ad alium moveatur, non tamen ex hoc sequitur, quod canis et quodcumque aliud animal non percipiant tales odores, sicut vident bruta plures colores non-nutrimentales et tamen non magis ad unum quam ad alium moventur.

(9) Nec secunda experientia ibi adducta a Philosopho me cogit, cum scilicet dicit, quod sues moventur ad odores pravos, quia habitant in luto valde fetido, quod non esset, si non perciperent huiusmodi odores, quia, si eos perciperent, illos maxime fugerent ob austeritatem eorum. Ut dixi, hoc experimentum non me cogit, quia, sicut videmus, quod mulieres praegnantes, quae comedunt terram et multa alia sordida, quae non praegnantes non comederent – cum enim sunt gravidae, eas delectat talium rerum comestio –, sic dicerem ego, quod porci capiunt delectationem in odore pravo, licet vobis talis odor displiceat. Ideo propter delectationem moventur. Quare et cetera.