BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum gustus sit perfectior

olfactu vel e contra?

 

(1) Tertia dubitatio est, quam hic movet Themistius, quia, quod dicitur ab Aristotele, videtur falsum, scilicet quod nomina odorum transferuntur ab ipsis sensibus, quia gustus est in nobis manifestior seu maior olfactu. Modo hoc, ut inquit Themistius, videtur falsum, scilicet quod gustus sit in nobis perfectior, quia gustus videtur esse aeque perfectus sicut olfactus. Quod probat Themistius assumendo rationem Philosophi, qua ipse ostendit, quod olfactus sit in nobis imperfectissimus. Ratio Philosophi fuit, quia non olfacimus nisi cum laetitia aut tristitia. Ergo iste sensus est in nobis valde imperfectus. Quam consequentiam satis deduximus.

(2) Modo inquit Themistius: “Eodem modo arguo de gustu, quia, quicquid gustamus, gustamus cum laetitia aut tristitia, quoniam sapores sunt dulces aut amari aut ex illis commixti. Si dulcis, apprehendetur a gustu cum laetitia, si amarus, cum tristitia. Sic etiam est de mediis, secundum quod magis appropinquant dulci aut amaro. Ergo si ratio, quare in nobis sit imperfectus olfactus, est, quia non olfacimus nisi cum laetitia aut tristitia, eadem ratione concludam gustum esse in nobis ita imperfectum sicut olfactum.”

(3) Huic dubitationi respondet Themistius, quod, cum Aristoteles nihil de hoc dixerit nec aliquis alius expositor tetigerit, neque ipse de hoc intendit aliquid dicere. Et ita dimisit Themistius hoc dubium insolutum.

(4) Ad hanc dubitationem non praeferens me Themistio credo, quod posset sic responderi. Notanter dixi “credo” dubiose loquendo et non assertive, quia responsionem, quam dabo, non dabo per modum determinantis, quia, si Themistius non est ausus solvere hanc dubitationem, qui fuit tantus philosophus, tanto magis debemus nos modeste loqui, sed quod dicam, dicam coniecturando. Vos autem melius considerabitis super hoc, quod ego dicam.

(5) Pro quo sciatis, quod aliqui sunt, qui non laetantur aut tristantur nisi in re magna. Licet Stoici dixerint, quod nec in magnis nec in parvis debemus laetari aut tristari, verum Plato et Aristoteles oppositum tenuerunt: In rebus magnis licet nos laetari aut tristari, quia hoc est naturale. Neque est opinio Stoicorum, quod hoc non liceat in re magna. Nam ut scribitur: Cum quidam Stoicus haberet iter (credo versus Athenas), dum esset in itinere, cecidit ex aere tempestas maxima, ex cuius adventu maxime conturbatus est ille Stoicus. Quod cum vidissent, qui cum illo erant, dixerunt illi: “Tu, qui Stoicus es, turbaris ita ista tempestate?” At ille dixit: “Conturbor quidem, quia in re magna licet contristari.” Aliqui ergo sunt, qui in re magna solum tristantur et laetantur, non autem in re parva. Aliqui vero sunt, qui, licet prudentes sint, ex aliqua modica re laetantur et contristantur, quod est ex affectione et amore, sicut, cum essem Paduae, accidit, ut ibi fieret praeludium. Erat autem quidam senex, qui habebat filium in praeludio, qui, si modicum bene se habebat, dilatabatur os eius usque ad aures prae laetitia, si vero modicum male se habuisset, angustiabatur senex prae tristitia. Hoc faciebat iste senex prae amore, quem habebat erga filium. Multi ergo in parvis laetantur aut tristantur. Ubi autem non sit affectio aut passio aliqua in parvis, non licet laetari. Hoc enim faciunt stulti. Sed bene in rebus magnis licet laetari et tristari.

(6) Hoc stante possumus arguere, quod olfactus sit in nobis imperfectus, quia, cum non sit multa unigeneitas naturae hominis aut affectio ad sensum olfactus, ideo, si non olfacimus nisi cum laetitia aut tristitia, hoc arguit, quod olfactus solum percipit magnas differentias odorum, et ita olfactus arguitur imperfectior. Modo cum sit unigeneitas maxima naturae hominis ad gustum et tactum, quia sunt sensus salvantes individuum in vita, ideo, sive parvae sive magnae sint saporum differentiae, in perceptione earum laetatur aut tristatur gustus, et ideo, licet non gustemus nisi cum laetitia aut tristitia, non tamen ex hoc sequitur, quod sit gustus aeque imperfectus sicut olfactus, quia, ex quo non est laetitia aut tristitia in parvis, sed solum in magnis, ubi non est affectio, et homo non habeat affectionem ad olfactum. Ergo si non olfaciet nisi cum laetitia aut tristitia, non percipiemus nisi magna olfactibilia, et ita sequitur olfactus imperfectio.

(7) Modo cum homo habeat affectionem ad gustum, licet non percipiamus gustabilia nisi cum laetitia aut tristitia, non tamen ex hoc sequitur gustus imperfectio, quia, licet non gustemus nisi cum laetitia aut tristitia, quia tamen ex affectione, quam habemus ad gustum, non solum circa magna, sed etiam circa parva gustabilia laetamur aut tristamur in perceptione eorum, ideo non sequitur et cetera.