BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum nomina odorum sumantur a nominibus

saporum vel a qualitatibus tangibilibus?

 

(1) Secunda dubitatio est, quoniam dixit Philosophus, quod nomina odorum transumuntur a nominibus saporum, dubitatio est, quia videtur convenientius, quod nomina odorum assumantur a tangibilibus qualitatibus quam ab ipsis saporibus, quia ratio, qua ostendit Philosophus, quod sint sumenda talia nomina a saporibus, eadem ratio magis convincit, quod sint sumenda a qualitatibus tangibilibus.

(2) Dixit enim Philosophus, quod ideo sunt sumenda talia nomina a saporibus, quia differentiae saporum sunt nobis certiores. Sunt autem nobis certae tales differentiae, quia sensus gustus est in nobis perfectissimus. Et hoc probavit, quoniam tactus est in nobis manifestissmus. Modo gustus est quidam tactus. Ergo et cetera.

(3) Modo ex hoc arguo, quod sint magis sumenda talia nomina a qualitatibus tangibilibus, quoniam secundum Aristotelem ideo a saporibus sumenda sunt talia nomina, quia gustus est in nobis certissimus. Sed gustus ideo in nobis est talis, quia est quidam tactus et tactus est in nobis perfectissimus, scilicet “propter quod unumquodque, tale et illud magis”. Ergo magis debent transumi a tangibilibus quam a gustabilibus. Nam propter tactum esse in nobis perfectissimum gustus est in nobis perfectissimus. Sed quia gustus est huiusmodi ab ipsis gustabilibus, sunt sumenda eorum nomina. Ergo magis erunt a qualitatibus tangibilibus sumenda.

(4) Huic dubitationi respondet sanctus Thomas et bene, quod hoc, ad quod deducit ratio facta, non sequitur, quia, licet qualitates tangibiles sint nobis manifestiores gustabilibus, quando tamen cetera non sunt paria, cum odores et sapores sint qualitates secundae, qualitates vero tangibiles sunt qualitates primae. Modo maior est convicinitas qualitatis secundae ad qualitatem secundam quam ad qualitatem primam. Ideo propter talem vicinitatem dictum est a saporibus sumi denominationem odorum magis quam a qualitatibus tangibilibus.

(5) Ista responsio est satis bona. Ideo eam teneatis.