BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum tactus sit

nobilior visu?

 

(1) Circa textum et commentum 94 cadunt aliquae difficultates. Prima est, quia videtur contradictio in dictis Philosophi hic et in prooemio Metaphysicae, similiter et in De sensu et sensato, quoniam hic dicit, quod habemus perfectissimum tatum, in prooemio Metaphysicae dicit, quod perfectior est in nobis sensus visus, quia plures nobis differentias ostendit; ideo ipsum valde diligimus, quia et subcaelestia et ipsa corpora caelestia nobis ostendit, quod non sic est de aliquo alio sensu. Ideo talis sensus est valde perfectus. Item in De sensu et sensato dixit Philosophus, quod sensus auditus est valde perfectus, quia est sensus disciplinae; per auditum enim percipimus verba praeceptoris, quorum significatis explicitis a doctore simus scientes. Et ita in uno loco videtur dicere Aristoteles visum esse in nobis perfectiorem tactu, in alio vero loco ipsum auditum. Hic autem dicit tactum esse perfectissimum in nobis. Quare expresse apparet contradictio in dictis eius.

(2) Dicatis, quod verum est, quod visus est perfectior tactu quantum ad id, quod facit cognoscere, quia multo plura et perfectiora cognoscimus per visum quam per tactum. Per accidens tamen tactus perfectior est ipso visu, scilicet ratione suae complexionis, tum quia est fundamentum omnium aliorum sensuum, tam interiorum quam exteriorum.

(3) Pariformiter dicatis de auditu, quod scilicet auditus est perfectior quantum ad id, quod facit nos cognoscere, tactus vero ratione complexionis. Quare et cetera.