BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum aer complantatus in aure

sit verus aer vel non?

 

(1) Alia est dubitatio de aere intrinseco connaturali et complantato ipsi auri, quid sit talis aer, an sit verus aer an non, sed sit corpus a praedominio aereum, sicut pupilla non est vere aqua, sed a praedominio aquea; et in quo loco sit talis aer complantatus in aure, an scilicet intra miringam an extra.

(2) Gentilis et communis opinio medicorum in principio fen IV – et ita etiam videtur dicere Averroes – tenet, quod iste aer intrinsecus non est purus aer, sed est membrum nostri corporis et est corpus mixtum a praedominio aereum clausum intra miringam et est primum, in quo fit auditus.

(3) Pro ista ratione possunt esse plures rationes. Prima ratio est: Sicut est in visu, ita est in auditu, ut videtur dicere Aristoteles in De sensu et sensato, ubi proportionabiliter comparat istos duos sensus. Sed in visu infra pelliculam cluditur humor aqueus, scilicet cristalloides, in quo fit visio. Ergo in auditu aer intrinsecus, qui proportionatur humori aqueo in visu, debet tegi per pelliculam et ita esse intra miringam.

(4) Aristoteles enim videtur facere perfectam similitudinem inter auditum et visum. Unde dicit ipse Philosophus – et in anatomia etiam patet –, quod in oculo sunt tres humores. Primus est, qui dicitur “albugineus”, et est ille, qui circuit pupillam; secundus, qui est infra primum, dicitur “cristalloides” seu “glacialis”, et in hoc perficitur visio; tertius dicitur “vitreus”, et in illo situatur cristallinus. Et ultra inquit Philosophus, quod ille humor cristallinus proportionatur aeri intrinseco in auditu. Modo cum talis humor sit intra pelliculam clausus, ita aer intrinsecus claudetur intra miringam, quod est intentum.

(5) Secunda ratio est haec: Aristoteles ponit aerem intrinsecum connaturalem in aure, ut fiat auditio. Aut ergo iste aer clauditur intra pelliculam aut erit extra pelliculam. Si dicas, quod sit extra, ergo talis aer non erit connaturalis ipsi auri et congenitus, quia aer, qui est extra pellem, non semper manet idem, sed ibi modo est unus, modo alius.

(6) Si dicas, quod sit intra, habeo intentum.

(7) Tertia ratio est haec: Si ille aer esset extra pellem et non intra clausus, quomodo possent pisces audire sonum, quoniam pisces non habent aures, in quibus contineatur talis aer? Ergo cum audiant pisces ipsos sonos, oportet, quod habeant illum aerem intrinsecum et connaturalem clausum intra pelliculam; et sic est dicendum de ceteris animalibus.

(8) Alia est opinio huic opinioni totaliter contraria. Tenet enim haec opinio, quod aer intrinsecus auri sit aer purus, sicut est aer, qui est extra aurem, et quod talis aer non clauditur a miringa, sed extra miringam in cavernositatibus auris. Movetur autem haec opinio ad hoc asserendum aliquibus rationibus.

(9) Prima ratio est haec et ab auctoritate Themistii, qui dixit, quod in auditione aer extrinsecus continuatur aeri intrinseco. Sed si intra pelliculam esset ille aer intrinsecus, non possent aer exterior et interior continuari, quia continua sunt illa, quorum nihil cadit medium alterius generis. Modo si intrinsecus aer clauderetur a miringa, inter ipsum et extrinsecum mediaret miringa, quae est alterius generis. Quare non possent continuari. Non ergo intra pelliculam est ille aer intrinsecus clausus, sed est necessario extra.

(10) Secunda ratio est haec: Si ille intrinsecus aer esset intra miringam, tunc semper sentiremus sonum, quando essemus in aqua, quod est contra Aristotelem dicentem, quod quandoque possumus audire sonum, dum sumus in aqua, ut si aqua non intret aurem; ubi vero aqua ingrediatur in aurem, non audimus sonum, immo quandoque fimus surdi ex illo ingressu aquae. Consequentiam deduco, quoniam, cum aqua sit medium conveniens pro auditione, sicut aer, licet non ita clare audiatur sonus in aqua sicut in aere per ingressum eius in aurem, licet expelleret aerem extrinsecum existentem in cavernositatibus auris, qui non est connaturalis, nihilominus fiet auditio, quia, cum aqua sit ita medium soni sicut aer, ita bene recipietur species soni in aqua ingrediente in aurem sicut in aere, qui praefuit ibi. Et ita talis aqua poterit imprimere speciem soni in aerem intrinsecum, qui ab illis ponitur intra pelliculam. Cum ergo aqua per eius ingressum in aurem tollat auditum et impedimento sit auditioni, non possumus ponere illum aerem intrinsecum intra pelliculam, sed necessario debet poni extra.

(11) Tertia ratio est, quia, ut dixit Aristoteles, aer intrinsecus auri continue movetur et causat tinnitum, quem homo habens perfectum auditum sentit. Ergo aer intrinsecus auri debet esse purus aer, non autem membrum seu corpus mixtum. Probo consequentiam, quoniam, ut dicit Philosophus, sonus realis non est nisi in aere aut aqua. Sed ille aer intrinsecus pro te non est aer nec aqua, cum sit mixtum. Ergo in eo non potest esse sonus realis, cuius oppositum dixit Aristoteles.

(12) Quarta ratio est haec: Concesso adhuc, quod ille aer intrinsecus esset aer purus, non potes ponere ipsum intra pelliculam, quoniam tunc sensibile positum supra sensum causaret sensationem et non egeremus medio extrinseco ad auditionem soni. Probatur consequentia, quoniam habentes auditum perfectum audiunt tinnitum factum in aere intrinseco, sed pro te ponitur talis aer intra pelliculam, et ita est intra pelliculam et nervum, et ita contangit nervum, in quo fit sensatio. Ergo et cetera.

(13) Recitatae sunt duae opiniones cum suis fundamentis. Et quia utraque opinio est satis probabilis et nulla habet rationes demonstrativas, ideo utramque sustinebimus.

(14) Ad argumenta in oppositum respondeo. Tenendo ergo opinionem Gentilis, scilicet quod aer intrinsecus auri non sit aer simplex, sicut humor glacialis non est aqua simplex, sed sit corpus mixtum, sic talis humor a praedominio aereum, sic humor a praedominio aqueus et pars animalis, sive modo teneamus, quod non sit animatus, sicut tenuit Gentilis, vel quod sit animatus, ut plures alii sunt opinati – tenendo hanc opinionem ad argumenta in oppositum facta restat respondere.

(15) Ad primum ergo argumentum possumus altero duorum modorum respondere, primo negando ipsum Themistium, quia forte Themistius fuit illius opinionis; possumus aliter respondere concordando Themistium cum ista opinione et dicere, quod accepit Themistius continuationem non proprie et stricte, sed communiter et large, prout illa dicuntur continuari, quae parum distant ab invicem. Et sic in auditione aer extrinsecus fit continuus cum intrinseco, id est illi appropinquat, quia non distat ab illo nisi per illam pelliculam. Hoc etiam modo saepe Aristoteles dixit aliqua esse continua, quia parum distant.

(16) Ad alterum de existente in aqua dicatis, quod ex ingressu aquae in aurem non possumus audire, quia propter ingressum aquae aer intrinsecus nimium comprimitur, ex qua compressione in eo facta redditur improportionatum medium pro receptione speciei. Ideo et cetera.

(17) Item hoc potest ex altero provenire, quia scilicet ex frigiditate aquae ingredientis in aurem indisponitur aer ille, immo, ut dixit superius Commentator, hoc idem contingit ex aere extrinseco multum frigido. Ex causis enim frigidis multum nocetur auditus, et ideo propter frigiditatem aquae intrantis in aurem multum ille aer intrinsecus redditur disproportionatus pro auditu.

(18) Ad tertium, cum dicebatur: “Si iste aer intrinsecus non esset aer simplex, sed corpus mixtum aereum, quomodo posset in aere intrinseco fieri tinnitus, quia sonus realis non est nisi in aere aut aqua?”, dicatis, quod in tali aere potest esse sonus realis, licet ille non sit purus aer, et ad Philosophum dicatis, quod sub aere comprehendit tam aerem purum quam mixtum a praedominio aereum. Sic enim dicitur ille aer intrinsecus aer sicut humor glacialis aqua a Philosopho in De sensu et sensato. Modo talis humor non est pura aqua, sed mixtum a praedominio aqueum, ita aer intrinsecus, quia est mixtum a praedominio aereum, ideo comprehenditur sub aere. In solo ergo aere et in aqua potest esse sonus realis, et ideo, cum aer intrinsecus sit a praedominio aereus, poterit in eo fieri sonus realis.

(19) Ad quartum argumentum de sensibili posito supra sensum Plus-quam-Commentator in II Techni negavit Aristotelem, quia secundum eum sensibile positum supra sensum de facto causat sensationes neque in quocumque sono necessario requiritur medium extrinsecum, sed bene multotiens hoc contingit, sed non necessario et essentialiter, sed accidentaliter et contingenter.

(20) Aliter et salvando Aristotelem possumus dicere, sicut dixit Gentilis in III fen in capitulo de oculis, licet non dixerit ex intentione propria. Dixit enim Gentilis, quod, cum inquit Philosophus, quod sensibile positum supra sensum non causat sensationem, habet intelligi, quod non fiat discreta sensatio, sed sensatio discreta fit, ubi sensibile distet a sensu et sit medium extrinsecum, quia, si habeat fieri perfecta sensatio, oportet, quod aliqualiter distet sensibile a sensu. Non est tamen negandum, inquit Gentilis, quod, cum sensibile est suppositum sensui et inter sensibile et sensum nullum cadit medium, quin fiat aliqualis sensatio, licet valde imperfecta. Et sic dico pro nunc in proposito. Quia etiam rationes factae contra alteram opinionem non sunt demonstrativae, ideo singillatim ad unamquamque respondeamus.

(21) Ad primum ergo argumentum, cum dicitur: “Si ille aer intrinsecus esset purus aer”, dicatis, quod verum est, quod aer intrinsecus non est unus a principio generationis usque per totum tempus vitae animalis, sed continue unus aer succedit alteri, quia aer est valde putrescibilis. Ideo unus aer non potest diu in aure permanere. Et cum Philosophus dixit, quod est “connaturalis”, noluit dicere neque intelligere, quod sit semper unus, qui genitus est, sed ideo dicitur “connaturalis”, quia semper necessario in aure requiritur talis aer intrinsecus pro auditione fienda.

(22) Ad secundum: Negetur absolute illa minor, si universaliter intelligatur, scilicet “sicut est in visu, ita debet esse in auditu”. Ista enim propositio est falsa, quia non est omnimoda similitudo inter visum et auditum. Videmus enim, quod in oculo sunt palpebrae, quae non sunt in aure; e contra vero in aure sunt illae tortuositates, quae non sunt in oculo. Ideo cum non sit totalis similitudo inter visum et auditum, non oportet, quod, si in oculo humor glacialis sit contectus a palpebra, ut in aure aer intrinsecus claudatur a miringa.

(23) Ad ultimum de piscibus, quia audiunt sonum, tamen non habent aurem, in qua sit ille aer intrinsecus, dicatis, quod, licet in piscibus non sint aures manifeste, sicut in ceteris animalibus, habent tamen pisces quaedam foramina proportionata auribus ipsis, in quibus existit aer intrinsecus purus vel corpus simile aeri.