Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum existens in domo clausa vel in caverna possit audiresonum, cum sonus in aere habeat duplex esse?
(1) Alia est difficultas, quia, cum sonus in aere habeat duplex esse, scilicet reale et spirituale, quomodo existens in domo clausa et in caverna potest audire sonum, quia talis domus est clausa per parietes et caverna per saxa. Modo in pariete et saxis non est aer. Ergo ibi non potest recipi species soni aut sonus realis, quia sonus realis est in ipso aere solum, species autem soni prius recipitur in medio auditus quam in organo. Et ita, cum paries non sit medium auditus, non potest ibi esse aliquo modo sonus. Ergo cum omne agens prius agat in medium quam in extremum, si corpora sonora non impriment sonum realem aut speciem eius in pariete medio inter auditum existentis intra domum et ipsa sonora, non poterit et auditus illius moveri ab illo sono, et ita non poterit existens in domo audire ipsum sonum.(2) Cuius oppositum nos experimur.(3) Dicatis, sicut dicitur communiter, quod ideo audit sonum existens in domo, quia in domo sunt multa foramina et crepaturae cementi, fissurae inter lapides et alia multa foramina. Per talia enim foramina ingreditur sonus realis aut spiritualis, et sic species soni pervenit ad auditum.(4) Si vero domus esset totaliter clausa sic, quod nullum esset foramen in ea, non sentiretur sonus, sicut nec sentiretur in caverna bene clausa, ut fieret domus ex ferro.(5) Dubitat autem Averroes in II Colliget, quare est, quod audimus extra murum. Non autem videmus extra murum.(6) Ad hoc respondet, quod hoc ideo est, quia de natura visibilis est, quod faciat visionem secundum lineam rectam sive incessum rectum speciei eius. Ideo, quia foramina parietis ut plurimum sunt obliqua, in illis non potest species soni infigi sive imprimi in aere ibi existente. Si autem foramen esset rectum et illi apponeretur oculus, posset esse, quod videret ipsum visibile.(7) Modo de natura soni est, quod multiplicet suam speciem secundum lineas circulares. Ideo bene in illis foraminibus sive in aere ibi existente poterit species soni imprimi. Quare et cetera. |