BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum sonus possit esse in eadem parte aeris

secundum esse actuale et spirituale?

 

(1) Circa quaestionem illam, utrum sonus possit esse in eadem parte aeris secundum esse reale et spirituale, nota, quod, licet ego concedam, quod in eadem parte possit esse sonus realis et spiritualis, non tamen quomodocumque hoc sit, quia credo, quod, si sonus factus in aere sit exempli gratia intensus ut unum, non poterit ibi recipi species soni extrinseci intensa ut unum aut minus, sed bene poterit auditus sonum intensiorem recipere, sicut, si in aliquo subiecto sit unus gradus caliditatis, non poterit ibi recipi caliditas intensa ut unum nec minor, sed bene intensior.

(2) Sed quid, si essem in illa parte aeris, ubi sonat campana? Ibi enim erit sonus realis et spiritualis.

(3) Possemus dicere, quod forte sonus realis erit ita intensus, quod confundet ipsum auditum, et ita non audietur.

(4) Vel melius dicatis, quod sonus campanae secundum esse reale erit in aere extrinseco, secundum vero esse spirituale erit in aere intrinseco ipsi auri. Et sic sentitur sonus campanae, nec ubi est unus sonus secundum esse, ibi est idem sonus secundum aliud esse. Quare et cetera.