BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Quomodo idem sonus potest esse realiter

in tot partibus aeris?

 

(1) Dubitatio est, quia omnes circumstantes audiunt eundem sonum, utrum oporteat, quod aer percussus, cum sonat campana aut cum ego loquor, in quo est sonus realis, veniat et moveatur ad aures omnium audientium vocem meam aut sonum campanae. Ex una parte videtur, quod sic, quia dixit Aristoteles: “Sonus sentitur, quia aer unus continue motus venit ad aurem.” Ex altera parte videtur, quod non, quoniam aliquando per quattuor milliaria aut per plura auditur sonus campanae, secundum quod campana erit magna et bene sonora et aer erit in sua puritate. Modo cum iste sonus sit unus numero, quomodo potest realiter esse in tot partibus aeris?

(2) Dicetis forte, quod, sicut albedo est extensa ad extensionem parietis et secundum se totam est in toto pariete, in partibus vero secundum suas partes quantitativas, ita sonus, qui est quaedam qualitas secundum se totam existens in toto aere, ubi est ipse sonus, et in diversis partibus secundum diversas partes. Et ita iste sonus secundum diversas partes sui movet auditum diversorum existentium in diversis partibus illius aeris.

(3) Sed credo, quod impossibile sit hoc imaginari, licet aliqui hoc dicant, quoniam, si in toto aere, in quo auditur sonus realis, oporteret, quod simul et semel aer ille esset motus secundum illas partes, quia sonus non est realiter nisi in motu aeris sive in aere moto. Cum ergo sonus simul audiatur in omnibus partibus illius aeris, ideo et cetera.

(4) Modo hoc est falsum et impossibile, quoniam sonus producitur realiter in aere secundum diversos circulos successive multiplicatos, quorum primus generat secundum et est minor illo, et sic de aliis. Et sic secundum tales circulos recipitur sonus realiter in parte propinqua, deinde remota. Sed cum in aere fere sint infiniti circuli, essent etiam infinitae voces, quia in quocumque illorum circulorum sit necessario sonus realis distinctus numero a sono existente in alio, quia illorum circulorum unus generat alium per motum. Modo cum inter illos plures motus sit quies media et ita sint motus diversi numero, etiam soni reales ex illis causati erunt numero differentes.

(5) Item essent fere infinitae echo, quia causatur echo propter retrocessum circularem aeris percussi ab obstaculo, sicut erat primus incessus aeris per circulos. Si ergo in toto illo aere retrocedenti sint fere infiniti circuli ut prius, ergo fere infinitae erunt echo in tali aere. Quare et cetera.

(6) Item si quis esset in mari, audiret sonum et tamen ibi non est sonus realis, quia ibi non sunt circuli aerei, secundum quos sonus realis est in medio, nisi dicamus, sicut imaginantur quidam fatui dicentes, quod aqua maris non est aqua pura, sed est commixta cum aere, et ita per talem aerem multiplicatur sonus realiter et secundum circulos aeris ibi inclusi.

(7) Quare puto dicendum, quod, sicut in visu est unum coloratum numero, quod videtur ab omnibus circumstantibus, ita in auditu est unus sonus numero, qui auditur ab omnibus circumstantibus. Talis autem sonus multiplicat suas species in quacumque parte aeris circumquaque, sicut coloratum ipsum in instante et subito multiplicat suas species in aere circumquaque ita, ut omnis potentia visiva circumquaque existens possit coloratum producere simul et semel; ita sonus subito producit suas species circumquaque in aere, et omnis potentia auditiva simul et semel percipit eundem sonum numero, verum, ut inquit Commentator, aliquando accidit, quod sonus successive multiplicet speciem suam in aere, quia magis dependet ab aere in audiri quam coloratum.