BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum color sit idem formaliter,

quod lux?

 

(1) Circa quaestionem illam, utrum color formaliter sit idem, quod lux, arguitur contra ultimam positionem, quae est Thomae et Aegidii, quoniam nos diximus secundum istam opinionem, quod color non est per se visibilis, sed color, qui secundum nos non est aliud quam lux obumbrata, videtur mediante lumine. Lumen vero per se et sine alio est visibile. Modo hoc videtur esse contra Aristotelem, quia dixit, quod color est per se visibilis in secundo modo dicendi per se; quare et cetera. Et istud argumentum in forma facit Aegidius.

(2) Ad quod respondetur, quod nulla est contradictio inter istam opinionem et dictum Philosophi, quia ista non repugnant, quod color sit per se visibilis in secundo modo, si assint condiciones requisitae ad visionem, ut medium sit illuminatum et alia huiusmodi – et hoc modo secundum Philosophum color est per se visibilis –, et quod color non sit per se visibilis sic, quod color ex se solummodo moveat diaphanum, sed alio eget ut ipso lumine ad hoc, ut possit movere diaphanum et immutare visum, sicut dicimus nos colorem non esse de se visibilem. Nec hoc tollit, quod color non sit visibilis in secundo modo, sicut cum puer caret dentibus et cum flet, licet tunc non rideat, quia deficiunt organa servientia risui, quia etiam tunc non est in dispositione, ut rideat; non tamen ex hoc tollitur, quin homo sit per se risibilis, quia, cum in homine sit aptitudo ad ridendum et quando salvabuntur condiciones omnes requisitae ad risum, homo poterit ridere.

(3) Sic in proposito: Licet color non possit videri sine condicionibus requisitis ad visionem, non tamen ex hoc sequitur, quod color non sit per se visibilis ut motivus diaphani, quando scilicet salvabuntur omnes condiciones requisitae. Color ergo est per se visibilis medio existente illuminato, sed non est per se visibilis isto modo, quia de se non est sufficiens movere diaphanum, sed eget extrinseco.

(4) Sed iterum et fortius posset quis instare contra istam opinionem uno argumento, propter quod alias non sum solitus tenere istam opinionem, quia tunc mihi demonstrabat, sed nunc inveni solutionem. Argumentum autem est tale: Pro te color non est aliud quam lux obumbrata opaco. Accipio tunc lucem cicedulae et accipio colorem. Lumen cicedulae vocetur ‘a’, color vero vocetur ‘b’. Cum ergo pro te tam b quam a sit lux, quaero, an a et b sint aequalis lucis vel inaequalis. Non potes dicere, quod sint aequalis lucis, quia, cum ab aequali virtute proveniat aequalis actio, tunc, sicut lux pura videtur in tenebra, ita et color.

(5) Dicetis: Dicam, quod a et b non sunt aequalis lucis.

(6) Sed contra, quia aut b-color habebit plus de luce, quam habeat a-color, aut e contra, scilicet quod a-color habebit plus de luce quam b. Si primum, ergo color videbitur in tenebra sicut et lumen, quia, cum a-lux minoris luciditatis videatur in tenebra, tanto magis b, quod est maioris luciditatis, in tenebra videbitur.

(7) Dicetis: Dicam, quod a est maioris luminis.

(8) Contra, quia superveniente lumine lumen cicedulae offuscatur, ut videmus, quia in die non videtur eius luciditas, quod est: Maius lumen offuscat minus. Ergo a fortiori superveniente lumine color offuscabitur, cum sit minoris luciditatis quam lux cicedulae. Ergo sicut superveniente lumine non videtur lux cicedulae, ita superveniente lumine color non videtur. Quare nullo pacto videtur posse salvari, quod color sit formaliter lux, ut dicit ista opinio, sed necessario videtur dicendum, ut dixit Commentator, quod color est una qualitas realiter distincta ab ipso lumine.

(9) Hoc argumento solitus sum dimittere hanc opinionem pro impossibili. Verum illud exemplum de iride multum me promovet ad hanc opinionem persequendam et illam Commentatoris dimitten­dam. Per illud enim experimentum manifeste apparet, quod illi tres colores apparentes in iride nihil sint aliud quam lumen solis, ut in tali vel in tali opacitate et densitate nubis.

(10) Dicetis forte sustinendo Commentatorem, quod illi non sunt veri colores.

(11) Sed hoc est falsum, quia, licet illi tres colores parum vel maneant vel cito transeant, tamen sunt veri colores, quia sensus non decipitur circa proprium sensibile.

(12) Possetis pro Commentatore ulterius dicere, quod illi tres colores generantur in nube ex illa commixtione luminis cum opaco, sicut est de aliis coloribus, et ita non erunt illi colores idem, quod lux, sed erunt qualitates resultantes ex commixtione illius luminis cum tali opaco et essentialiter distinguentur ab ipso lumine.

(13) Sed hoc non potestis dicere, quia non est credendum, quod color, qui est qualitas resultans et cetera generetur subito non praecedente aliqua alteratione. Modo videmus illos tres colores subito generari. Ergo non est dicendum, quod sint qualitates resultantes et cetera. Propter hoc experimentum, ut dixi, nullo pacto sum cum Commentatore, sed teneo opinionem divi Thomae.

(14) Restat ergo, ut respondeamus ad argumentum, quod formatum est per nos contra divum Thomam. Cum ergo arguebas: “Pro te color formaliter non est aliud quam lumen”, aut ergo in a-lumine et b-color aequaliter erit de luce aut non, dico, quod stat, quod in b sit aequaliter de luce, sicut in a, et quod plus et quod minus est. Cum arguebas: “Si aequaliter, ergo sicut lumen a videtur in tenebra, ita et lumen b”, nego consequentiam, quia a et b non habent eundem modum essendi sicut puer in ventre matris, et idem puer extra uterum non habent eundem modum essendi. Licet ergo in colore esset aequaliter de luce sicut in luce cicedulae, quia tamen lux coloris est obumbrata per opacum multum commixtum secum, ideo in nocte non potest videri, quia non est sufficiens illuminare diaphanum. Lux vero pura cum non sit obumbrata ita per opacum et cetera, ideo in nocte est sufficiens illuminare medium, et ita in nocte videbitur.

(15) Restat etiam, quod plus de lumine sit in ipso colore et tamen in nocte non videatur propter eandem causam. Et sic salvatur opinio divi Thomae, quam nos sequimur.