BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum gustus sit

quidam tactus?

 

(1) Circa textum et commentum 101 oritur dubitatio, quam movet divus Thomas, et praecipue circa illam partem, in qua Philosophus probat, quod gustus sit quidam tactus. Dubitatio ergo est, quia, si gustabile est quoddam tangibile et gustus est quidam tactus, ut dicit Aristoteles, non essent nisi quattuor sensus exteriores, non autem quinque, quoniam gustus non ponit in numerum cum tactu, quia species non ponit in numerum cum suo genere, gustus autem est species tactus – est enim quidam tactus, ut inquit Philosophus –; quare et cetera.

(2) Respondet divus Thomas, quod, cum dicitur, quod gustus sit quidam tactus, hoc potest intelligi duobus modis: uno modo, quod sit species tactus sic, quod etiam gustus percipiat qualitates tangibiles, et hoc modo est falsum, quod gustus sit quidam tactus, quia falsum est, quod gustus sit species tactus, immo gustus et tactus sunt diversae potentiae diversa obiecta respicientes.

(3) Alio modo potest intelligi, quod gustus sit quidam tactus similitudinarie, et isto modo intelligit Aristoteles, cum dicit gustum esse quendam tactum. Similitudo autem est, quia, sicut tactus non indiget medio extrinseco, ita gustus eo non indiget. Ideo gustus secundum hoc videtur esse quidam tactus. Nihil aliud dicit divus Thomas.

(4) Ista responsio, licet sit conveniens, non tamen videtur ex toto satisfacere, quia, si ideo gustus dicitur quidam tactus, quia, sicut tactus non indiget medio extrinseco, sed solum intrinseco, ita et gustus; pari ratione olfactus dici posset quidam visus, quia, sicut visus eget medio extrinseco, ita et olfactus; sed olfactus non est dicendus quidam visus; nullibi enim hoc dixit Philosophus; quare nec illa ratione assignata a divo Thoma gustus deberet dici quidam tactus.

(5) Dicetis forte, quod aeque bene olfactus potest dici quidam visus, sicut gustus dicitur quidam tactus, licet Aristoteles hoc dixerit de gustu et non de olfactu. Sed licet ita posset dici, illa tamen responsio divi Thomae non quadrat litterae, quoniam dixit Philosophus, quod ideo gustus est quidam tactus, quia gustabile est quidam humor et humor est quoddam tangibile. Et ita videtur velle Aristoteles, quod ideo gustus est quidam tactus, quia percipit humorem, qui est quoddam tangibile seu perceptibile a sensu tactus. Unde, ut dixit Commentator, est impossibile, quod gustus percipiat saporem, nisi prius percipiat humorem. Et ita non vult Philosophus, quod gustus dicatur quidam tactus ratione, quam adduxit divus Thomas, sed ratione, quam adduximus nos.

(6) Sed tunc stat maior difficultas, quia humor non est sensibile proprium sensus tactus, quia sensibile proprium est, quod per se sentitur ab uno solo sensu. Sed humor non solum a tactu percipitur, sed etiam a gustu. Quomodo ergo erit humor sensibile proprium? Quare nec nostra responsio videtur sufficiens.

(7) Ad hoc possunt dari multae responsiones. Primo dicerem, quod gustus non percipit illum humorem, sed cum gustus et tactus in lingua fundentur in eodem nervo, ille nervus est, qui percipit illum humorem, non autem gustus. Unde gustus non posset percipere sapores, nisi ille humefieret.

(8) Nec ob hoc sequitur, quod gustus percipiat talem humiditatem. Non enim sequitur: Hic sensus non potest percipere sapores nisi mediante humiditate et nisi humefiat, ergo hic sensus percipit illam humiditatem, sicut non sequitur: Visus non percipit colores, nisi habeat humiditatem; nam si destillaretur illa humiditas ab oculo, non posset oculus percipere ipsos colores; ergo visus percipit illam humiditatem; quare et cetera.

(9) Sed ista responsio non videtur consona verbis Commentatoris, quoniam Commentator non dicit, quod gustus non percipit sapores, nisi humefiat, sed dicit: nisi percipiat humorem, et ita vult Commentator, quod, sicut gustus percipit sapores, ita percipiat humorem.

(10) Ideo posset aliter responderi et dici, quod Commentator erravit et fuit illius opinionis, vel et aliter sustinendo Commentatorem: Gustus, id est materia gustus, percipit illum humorem, et non potest gustus percipere sapores, nisi illius materia, scilicet nervus, percipiat illum humorem, vel etiam aliter dicatis, quod gustus in rei veritate percipit illum humorem, sicut etiam percipit saporem, et non perciperet saporem, nisi prius perciperet humorem. Et cum dicitur, quod tunc humor ille non esset sensibile proprium sensus tactus, negatur. Cum autem dicitur, quod sensibile proprium est, quod ab uno solo sensu sentitur, dicatis, quod sensibile proprium ab uno solo sensu sentitur per se et solitarie, sed bene potest tale sensibile ab alio sensu sentiri non solitarie, sed ut est coniunctum cum alio sensibili. Et sic in proposito: Licet humor percipiatur a gustu, non tamen ex hoc tollitur, quin sit sensibile proprium sensus tactus, quia a solo tactu solitarie percipitur et non, ut est coniunctus cum alio sensibili. Si autem percipiatur a gustu, non percipitur ab eo solitarie, sed ut cum eo est sapor, qui est obiectum proprium ipsius gustus.

(11) Teneatis illam responsionem, quae vobis magis placet.