Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum detur sensus agensvel non detur?
(1) Vidistis, qualiter Commentator in commento 60 probavit esse necessarium ponere in sensu sensum agentem, si sensibile debet imprimere suam speciem in ipsum sensum. Istam difficultatem movet divus Thomas in infinitis locis: in I parte et in Quaestionibus disputatis, utrum scilicet sit ponendus sensus agens, ut sensibile moveat sensum, sicut ponitur intellectus agens, ut intelligibile, scilicet ipsum phantasma, moveat intellectum.(2) In responsione huius dubii semper reperio divum Thomam fuisse eiusdem sententiae, scilicet quod non sit necessarium ponere sensum agentem. Ratio huius est, quia illud, quod movet sensum de potentia ad actum, est sensibile in actu, cum tale sit singulare et sensus sit singularium in actu. Quod vero movet intellectum de potentia ad actum, est intelligibile in potentia, cum illud tale, scilicet ipsum phantasma, sit actu singulare, et quod actu intelligitur, est actu universale, quia intellectus est universalium. Ideo cum phantasma non sit sufficiens de se actuare intellectum, ex quo ipsum non est actu universale, sed singulare, eget intellectu agente, qui faciat ipsum actu universale, ut formet intellectum nostrum possibilem. Ideo propter hoc concludit ubique divus Thomas, quod pro intellectione fienda necesse est ponere intellectum agentem, non est autem pro sensatione fienda necessarium ponere sensum agentem. Et dixit divus Thomas, quod Commentator fuit huius opinionis, et citat ipsum in III huius in commento 18. Dicit enim Commentator ibi, quod, si essent universalia ex parte rei, sicut opinatus est Plato, non egeremus intellectu agente, sicut non egemus sensu agente, quia singularia sunt ex parte rei. Item prope finem eiusdem commenti negat Commentator sensum agentem et concedit intellectum agentem. Ratio est, quia in sensu non fit transmutatio eiusdem individui de una in aliam naturam, quia semper individuum est naturae singularis et ipso sensu, sed bene in intellectu mutatur individuum de una natura in aliam, quia movens intellectum mutatur de natura singularis in naturam universalem. Ideo propter talem mutationem in intellectu necesse est ponere intellectum agentem. In sensu autem non est ponendus, quia movens sensum non mutatur de esse singulari in esse universale, sed semper permanet in esse singulari; quare et cetera.(3) Quodsi dicatis: “Commentator in isto commento dicit unum et in illo alio dicit aliud”, dicatis, quod, etsi Commentator in isto commento et commento vobis citato III huius diversa dicat, sibi tamen magis credendum est in commento 18 III huius quam in praesenti commento, quoniam in praesenti commento magis dubitando loquitur quam affirmando. Dicit enim: “Ut sibi videtur “ et cetera et quasi remittit se ad posteriora. In III autem huius affirmat, quid vere de hoc sentiat. Ideo est credendum ei, quod dixit in III huius, quia illa est vera sententia Commentatoris, quod scilicet non sit dandus sensus agens.(4) Sed concesso, quod ista sit opinio Commentatoris, stat tamen adhuc difficultas et militat adhuc argumentum, quod fecit Commentator in isto commento, quia, licet non egeamus sensu agente, ut fiat transmutatio de esse singulari ad esse universale, egemus tamen sensu agente, ut fiat transmutatio de esse materiali ad esse spirituale, quae fieri non potest ab ipso sensibili, ut probavit Commentator. Ideo responsio haec est valde insufficiens.(5) Ideo alia fuit opinio, quae tenuit, quod, sicut in intellectu est ponendus intellectus agens, ita in sensu est ponendus sensus agens. Isti autem huius opinionis sunt diversificati inter se, quoniam ex istis quidam dixerunt, quod in oculo et universaliter in quocumque sensu sunt duae potentiae, una effective concurrens ad ipsam sensationem, quae imprimit quandam qualitatem in ipsum sensibile, qua sibi impressa ipsum sensibile producit speciem sui in ipsum sensum. Alia est virtus passive concurrens ad sensationem fiendam, in qua recipitur species producta ab ipso sensibili.(6) Quodsi dicatis: “Dixit Commentator, quod istud agens est movens extrinsecum. Quomodo ergo ponit ista opinio istam virtutem in anima?”, ad hoc respondent, ut annotavi vobis supra, quod istud movens sit extrinsecum ab ipso sensu, sed dixit, quod est extrinsecum a rebus sensatis. Quodsi contra ista adducatur contradictio in dictis Commentatoris hic, ubi huiusmodi sensum agentem concedit, et in 18 commento I huius, ubi hic negatur, dicunt, quod ista virtus non est proprie dicenda sensus agens, et hoc voluit in III huius commento nobis citato. Cum ergo stat, quod concedat talem virtutem esse, et hoc est, quod probat in isto commento, quare et cetera.(7) Ista opinio mihi videtur esse multum extranea ab omni ratione, quia, si video parietem aut caelum, quam qualitatem imprimit oculus meus in ipsam parietem aut in ipsum caelum? Non primum, ut patet, neque secundum. Quam ergo qualitatem imprimit sensus in ipsum sensibile ad fiendam sensationem?(8) Item non minus sensibilia producunt suas species sensu non existente praesente quam ipso existente praesente, sicut videmus, quod, si in thalamo aliquo sit speculum, res existentes in illo thalamo producunt suas species in speculo. Ergo irrationale est ponere in sensu illam virtutem, quam isti vocant sensum agentem, ut in sensibile a tali virtute imprimatur una qualitas, qua sibi impressa ipsum sensibile producat suam speciem in sensum.(9) Ideo fuit alia opinio, quae concessit, quod datur talis sensus agens, sed non vult haec opinio, quod iste sensus agens sit pars animae nostrae, sed sit idem realiter, quod intellectus agens, qui est una intelligentia, quae, inquantum iuvat ad sensationem fiendam, dicitur sensus agens, prout vero eadem intelligentia iuvat ad intellectionem fiendam, dicitur intellectus agens.(10) Sed ista opinio, licet sit minus irrationalis quam alia opinio nunc recitata, ut mihi tamen videtur, non est ad mentem Commentatoris, quia vult Commentator, quod intellectus agens sit pars animae nostrae, cuius oppositum dicit ista opinio. Item videmus, quod Commentator III huius commento allegato expresse negat dari talem sensum agentem. Hic autem dubitative de hoc loquitur.(11) Ideo temerarium est affirmare, quod detur talis sensus agens. Ideo nulla ratio ad hoc cogit nec aliqua Aristotelis auctoritas. Quare et cetera. Ideo Albertus et cum eo Aegidius in Quolibetis suis dicunt, quod non est ponendus sensus agens, sed bene intellectus agens. Hunc enim posuit Aristoteles, illum vero non posuit, neque aliqua est ratio, quae cogat nos ad ponendum talem sensum agentem.(12) Et ad argumentum, quod in hoc commento fecit Commentator, respondent, quod sensibilia habent, quod duplicem effectum possint producere, unum in virtute propria, et talis effectus non transcendit gradum, sed est eiusdem speciei cum ipso generante, sicut caliditas in virtute propria generat caliditatem; alium effectum possunt producere non in virtute propria, sed ut sunt instrumentum alicuius alterius agentis, et iste effectus, quem producunt in virtute alterius, transcendit gradum proprium, et isto modo producunt species sensibiles a rebus sensibilibus non in virtute propria, sed in virtute alterius, et sic non inconvenit, quod ipsa sensibilia in virtute primi motoris producant effectus nobiliores se, scilicet illas species spirituales.(13) Sed bene est impossibile, quod sensibilia in virtute propria producant tales species. Quare argumentum Commentatoris non concludit necessitatem ponendi sensum agentem propter hoc, quod sensibilia habent producere suas species in ipsum sensum, quia ita bene salvatur, quod sensibilia producant tales species in sensum non ponendo sensum agentem sicut ponendo ipsum.(14) Sed dicetis, quando caliditas exempli gratia producit caliditatem sibi similem, nonne ita agit in virtute corporum caelestium ut instrumentum talium agentium universalium, sicut, quando producit speciem sui, certe sic, quia agentia ista particularia in omni actione sunt ut instrumentum agentium universalium. Ergo falsum videtur, quod, cum ignis virtualiter producat caliditatem sibi similem, agat in virtute aliena et non in virtute propria.(15) Dicatis, quod, licet caliditas in utraque actione, scilicet in productione caliditatis et propriae speciei, agat in virtute corporum caelestium, quia tamen caliditas in productione caliditatis non agit ultra gradum proprium, sed bene in productione propriae speciei, ideo in productione caliditatis dicitur caliditas agere in virtute propria, dum vero producit speciem sui, dicitur agere in virtute corporum caelestium, sicut supra dicebamus, quod productio animae appropriatur intelligentiae et non productio ignis, quia generans ipsum animal agit ultra gradum proprium, non autem generans ignem. Ideo in generatione animae magis apparet concursus intelligentiae quam in generatione ignis, ita pariformiter est in proposito.(16) Sed dicetis: “Contra. Similiter dicam, quod non est ponendus intellectus agens, quia dicam ego, quod etiam phantasma agit in virtute intelligentiae, sicut dicis tu, quod non est ponendus sensus agens, quia sensibile in virtute intelligentiae producit suam speciem in ipsum sensum.”(17) Ad hoc respondet Aegidius, quod non est simile de sensu et de intellectu, quoniam propter perfectionem ipsius intellectus necessarium est ponere intellectum agentem, in sensu autem ex sua imperfectione non est necessarium ponere sensum agentem. Nam, ut isti dicunt, aliqua sunt necessario requisita ad operationem magis perfecti, quae non sunt necessaria ad operationem minus perfecti, quod non provenit nisi ex maiori productione unius quam alterius. Et sic persuadent; nam multa animalia sunt, quae non possunt generari nisi ex semine; hoc non est nisi ex sua productione. Item: Quod in homine sint plura organa quam in animalibus brutis, hoc non est nisi ex perfectione ipsius hominis. Cum ergo multo perfectior sit intellectus sensu, ideo pro intellectione fienda necessario est ponendus intellectus agens, non autem sensus agens pro sensatione fienda.(18) Ex istis opinionibus ista ultima, quae est realiter eadem cum illa divi Thomae, licet sit aliqualiter magis restricta, tamen mihi placet et credo, quod ista etiam sit opinio Commentatoris, ut potestis ab ipso videre III huius commento 18, quod, si hic aliter loquatur, dubitando loquitur et non asserendo, quia remittit se ad posteriora, scilicet ad III huius, ubi in commento nobis citato asserit, quid ipse sentiat. Quare et cetera. |