BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum species sensibilis et sensatio

sint idem realiter?

 

(1)  Circa quaestionem illam, utrum species sensibilis et sensatio sint idem realiter, praeceptor tetigit unam novam opinionem, quae est unius excellentissimi viri in statu et in doctrina. Iste enim vir doctissimus volens salvare doctores aliquos dicit, quod ad visionem causandam albedo producit speciem sui in sensum et tunc ab ista specie et ipsa anima sensitiva effective producitur sensatio. Unde dicit, quod species ut species producitur effective a sensibili; ut autem ista species est cognitio, producitur ab anima, et sic obiectum concurrit mere effective ad sensationem, anima vero active producendo cognitionem et passive recipiendo speciem. Et sic salvat iste vir, quod sensibilia reducant animam de potentia ad actum, scilicet mediate, salvat etiam, quod sensatio sit operatio animae, quoniam non solum passive concurrit anima ad ipsam sensationem, sed etiam effective cum ipso simulacro, et sicut dicit de sensatione, quod species sensibilis ut species dependet effective ab obiecto, sed ut cognitio ab anima, ita dicit esse de ipsa voluntate.

(2) Sed ista opinio in multis est defectuosa, primo, quia ista opinio contradicit doctori suo, Thomae, qui dicit in expositione textus commenti 149 huius II, ubi digreditur disputando de sensu communi, an sit perfectior sensibus exterioribus propriis, expresse dicit, quod, licet sensus exterior agat in sensum communem producendo in illo speciem sensibilem, quae est in eo, ut oculus speciem albedinis, unusquisque tamen sensus particularis et proprius pure passive et recipiendo concurrit ad sensationem propriam. Esto enim, quod concurrant sensus proprii effective ad causandam sensationem alienam, ut sensus communis, non tollitur tamen propter hoc, ut recte dicit Thomas, quod, sicut sensus communis solum patiendo concurrit ad propriam sensationem, ita sensus exteriores solum passive ad suas proprias sensationes concurrant, ubi expresse fatetur Thomas, quod quilibet sensus pure passive et nullo modo active concurrit ad propriam sensationem.

(3) Dico secundo, quod ultra hoc, quod illa opinio sit contra Thomam, est etiam in se falsa ponendo, quod ad cognitionem causandam et simulacrum et anima sensitiva concurrant effective, quoniam, si duo agentia simul effective concurrant ad productionem alicuius effectus, hoc potest contingere tribus modis, primo, quod ambo agentia sint eiusdem rationis, quorum utrumque sit insufficiens et impotens ex se producere talem effectum, sed ambo simul possunt eum producere.

(4) Secundo modo accidit, quod duo agentia simul concurrant et cetera, quorum utrumque est alterius rationis ab altero et unum disponit, alterum vero inducit.

(5) Tertio modo accidit, quod duo agentia concurrant et cetera, unum ut instrumentum, alterum vero ut principale. Nec aliquo alio modo possunt aliqua duo concurrere ad eundem effectum. Primo modo concurrunt duo agentia ad eundem effectum, sicut Sortes et Plato concurrunt ad trahendam navem; nam si Sortes sit solum potens movere ut duo, similiter et Plato, navis autem potentia resistitiva ut tria, exempli gratia nec Sortes de se nec Plato de se erit potens trahere navem, sed ambo simul bene erunt potentes trahere navem, et Sortes et Plato sunt eiusdem rationis in potentia motiva, isto modo primo non potest haec opinio dicere, quod sensus et sensibile concurrant ad sensationem causandam, primo, quia sensus et sensibile sunt diversarum rationum, tum quia si in infinitum augeretur potentia sensitiva, similiter et ipsum sensum, poterunt de se, alterum sine altero, producere sensationem. Quare et cetera.

(6) Secundo modo accidit, quod duo agentia simul concurrant ad eundem effectum, quorum unum subordinatur alteri et est ut agens instrumentale agens in virtute alterius; alterum vero agens est principale; hoc accidit in scissione lignorum de scindente et securi; nam Sortes exempli gratia scissor lignorum concurrit ut agens principale ad istam actionem, quae est scissio, securis vero concurrit ad eandem actionem ut agens instrumentale, quod agit in virtute principalis agentis. Isto etiam modo concurrit sol et homo ad productionem hominis, quia sol ut principale agens concurrit, homo vero ut instrumentale et in virtute solis agit.

(7) Isto etiam modo non potest dicere haec opinio, quod sensus et sensibile concurrant effective ad ipsam sensationem, ponendo scilicet, quod unum horum duorum agentium effective concurrat ut agens principale et alterum ut instrumentum, quoniam, si sic, aut sensus concurret effective ut agens principale et sensibile ut agens instrumentale motum a sensu et agens in virtute eius et est maxima fatuitas, quia fatuum est dicere, quod caelum aut pars caeli ut polus arcticus, qui a nobis ita longe abest, concurrat ad visionem motam a virtute mea visiva et in virtute oculi mei, aut erit e contra, scilicet sensibile concurret ut principale, sensus vero ut instrumentum, et hoc modo potest dicere, quia tenet iste, quod sensus principalius concurrat ad sensationem quam ipsum sensibile.

(8) Item, si ita esset, cognitio esset prior simulacro, quia actio potentiae sensitivae immediatius concurret ad sensationem quam actio ipsius sensibilis; sed actio sensus non est aliud quam cognitio, actio vero obiecti est simulacrum; quare et cetera.

(9) Tertio modo contingit, ut duo agentia effective concurrant ad producendum aliquem effectum, unum disponendo materiam pro actione alterius, alterum vero inducendo formam in materia disposita sibi oblata, sicut, si habeat constitui et fabrificari navis, in ista factione navis concurrit agens seu artifex, qui habet secare ligna, ex quibus habet navis constitui, quae cum fuerint secta, alius artifex, scilicet machinator et aedificator navium, compaginat et format navem. Istae autem duae actiones sic se habent, quod prima tempore praecedit secundam; nam sector lignorum prius tempore secat ligna, quam architectus inducat in illis formam navis.

(10) Sed nec hoc modo potest ista opinio imaginari, quod sensus et sensibile effective concurrant ad sensationem producendam, quoniam operationes talium agentium sic effective concurrentium ad eundem effectum sunt operationes diversae et diversorum agentium, et sic operatio sensibilis esset diversa ab operatione sensus. Non ergo concurrerent simul sensus et sensibile ad ipsam sensationem, cum sensatio sit sola una operatio, scilicet ipsa cognitio, tum quia, si sic concurrerent sensus et sensibile, tunc sensibile concurreret dispositive ad ipsam sensationem et sic reverteretur ista opinio cum prima opinione, quoniam tenuit prima opinio, quod species sensibilis disponat animam sensitivam, ut reducat se de potentia ad actum. Item multotiens est imaginatio in oculo et tamen non est visio, scilicet cum non est intentio ad illud, sed ad aliquid aliud; cum vero advertis, subito fit cognitio et sensatio; aut ergo aliquid est genitum de novo in imagine vel intentio ipsius simulacri vel aliquid aliud; non intentionem imaginis nec aliquid aliud generat sensus in simulacro; quomodo ergo concurrit effective ipse sensus ad sensationem, cum recepto simulacro nihil in eo generet?

(11) Dico tertio, quod ista opinio habet eadem argumenta contra se, quae et prima opinio. Nam cum iste attribuat actionem sensui, non recte dixisset Aristoteles, quod sensatio fit ab ipso sensibili, quia sensibile solummodo dispositive concurrit, sensus autem est principale efficiens, et ita tam saepe errasset Aristoteles in attribuendo operationes efficienti disponenti, quae debebant attribui efficienti principali. Quare non evadit iste vir ab argumentis, quae fiunt contra communem opinionem.

(12) Alias autem duas opiniones circa hanc materiam videas in expositione magna et in quaestione propria, numquid species sensibilis et sensatio sint idem realiter.