BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum deus immediate concurrat

ad productionem animae?

 

(1) Circa quod dictum Commentatoris accidit maxima dubitatio, quia aut intellexit Commentator, quod anima sensitiva immediate producatur ab intelligentia abstracta, aut intellexit, quod anima producatur ab intelligentia mediante instrumento.

(2) Si primum, incideret in opinionem Ioannis Scoti, qui tenuit, quod deus immediate et sine aliquo instrumento creat ipsam animam et eam infundat corpori, aut in opinionem Avicennae, qui tenuit, quod immediate colcodea, quae assistit in sphaera activorum et passivorum, immediate et sine aliquo alio creat ipsam.

(3) Quarum opinionum utraque est contra sententiam Aristotelis, quia secundum Aristotelem impossibilis est creatio.

(4) Si vero intelligat secundum, quod scilicet mediante organo ut corpore caelesti cum motu et lumine et mediantibus inferioribus agentibus tam particularibus quam universalibus, ut tenendum est ad mentem Aristotelis, qui tenuit, quod deus non possit immediate concurrere ad aliquem effectum causandum, sed concurrit mediante corpore caelesti ut eius organo, et ultra requiritur, ut omnes aliae intelligentiae cooperentur et particularia agentia, si igitur ita intelligat Commentator, quod anima a deo sive ab intelligentia producatur, cum ita sit, quoniam ignis generat ignem, quia forma ignis producti producitur ab intelligentia et universaliter quaelibet forma rei generabilis et corruptibilis producitur ab intelligentia ut agens universale, cum ergo ita sit, non recte appropriavit Commentator generationem animalis intelligentiae dicendo, quod forma animalis est ab intelligentia, quoniam sic generans et producens quamcumque aliam formam naturalem est intelligentia.

(5) Nullo pacto adhaereo opinioni tenentium, quod deus immediate producat ipsam animam, quoniam non solum secundum Philosophum credo, quod deus non concurrat immediate ad aliquem particularem effectum, sed hoc etiam teneo secundum theologos. Et ita dico, quod secundum theologos et est opinio divi Thomae: Licet deus possit producere immediate aliquem effectum nullo medio organo nec alio cooperante, tamen de facto non immediate producit aliquem particularem effectum, et ita dico de anima, quod deus non immediate producit ipsam animam, sed ad productionem animae utitur deus pro instrumento proprio corpore caelesti, et cum deo cooperantur intelligentiae inferiores, et similiter concurrit agens particulare, quo stante dicerem, quod bene verum est, quod deus et aliae intelligentiae concurrunt ad productionem ignis, sicut concurrunt ad productionem asini vel equi, sed verius dicuntur concurrere deus et intelligentiae ad productionem asini quam ad productionem ignis. Licet enim ignis producatur a deo, quia tamen ignis genitus non excedit gradum proprium, quia ignis generans et ignis generatus uterque est ignis, sed bene animal generatum, quoniam, quod generatur, est animal, generans vero, scilicet spiritus existens in semine, non est animal, ideo genitum excedit gradum generantis, quoniam verius animal dicitur produci a deo quam ignis. Dico igitur, quod, licet deus ita concurrat ad productionem formae ignis sicut ad productionem animae asini, tamen magis dicitur, quod generatio asini fit ab intelligentia quam generatio ignis, quia in generatione asini magis et perfectiori modo apparet operatio intelligentiae quam in generatione ignis. Omnia enim entia repraesentant gloriam dei, sed aliqua magis, ut quae perfectiora sunt, et aliqua minus, ut quae viliora sunt. Ideo cum asinus sit perfectior igne et forma asini sit perfectior forma ignis, ideo in asino magis et clarius refulget essentia dei benedicti. Ideo recte dixit Commentator appropriando generationem animalis intelligentiae; quare et cetera.

(6) Hoc stante apparet verum, quod diximus nos in meo tractatu De immortalitate animae. Maximum enim argumentum, quod fit contra nos, qui tenemus ad mentem Aristotelis animam esse mortalem, est auctoritas Philosophi in XII De generatione animalium, ubi dicit, quod intellectus venit de foris. Ex quo loco omnes fere inferunt contra nos, quod secundum sententiam Aristotelis intellectus non est eductus de potentia materiae, sed venit de foris et unitur materiae, et ita secundum Aristotelem intellectus non est mortalis, sicut nos falso illi ascribimus. Non approbo responsionem Alexandri, quam citat Commentator XII Metaphysicae commento 17, videlicet quod Aristoteles non loquitur de intellectu falso, sed de vero intellectu, qui est intellectus agens, et bene talis venit de foris, sed ista responsio iudicio meo non est ad mentem Aristotelis in illo loco, quoniam illic Philosophus loquitur de intellectu, qui est forma hominis. Modo intellectus agens non est forma hominis secundum Alexandrum. Ideo dico aliter, quod Aristoteles loco allegato loquitur de intellectu nostro possibili. Talis enim dicitur venire de foris, non quia creetur anima nostra a deo, ut voluit Scotus, aut colcodea, ut voluit Avicenna, quia, ut supra dictum est, hoc mihi non videtur stare cum mente Aristotelis, sed intelligit Philosophus, quod intellectus possibilis veniat de foris per quandam appropriationem et assimulationem, quia, cum intellectus possibilis non sit omnino materialis, sicut aliae virtutes animae, ex quo non eget corpore ut subiecto, licet ut obiecto, quod non est in ceteris animae potentiis, quia omnes aliae ab anima intellectiva egent corpore ut subiecto et ut obiecto, cum ergo anima intellectiva non sit ita immersa materiae, sicut sunt aliae virtutes animae, ideo in ea plus relucet de deo, qui nullo modo in sui operatione eget corpore, ideo per quandam assimulationem et appropriationem dixit Aristoteles in loco a vobis citato, quod venit de foris, non, quod educatur de potentia materiae, sicut educuntur ceterae formae materiales, et vere veniat ad informandum materiam ab extra, sed quasi venit de foris, sicut hic dicit Commentator, quod anima intellectiva producatur ab intelligentia per quandam appropriationem.