BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum potentiae animae vegetativae

sint activae?

 

(1) Tertia dubitatio est, quia dicunt omnes, quod potentiae animae vegetativae sunt tres principaliter, videlicet vegetativa, augmentativa et generativa, quaeritur modo, utrum istae tres potentiae sint activae, et videtur, quod non, quia potentia generativa est potentia animae vegetativae et aliqua est passiva, sicut aliqua mulier habet potentiam generativam, licet non omnis habeat talem potentiam, quia aliquae mulieres sunt a natura steriles. Potentia ergo generativa mulieris est potentia animae generativae, et tamen talis potentia secundum Aristotelem est passiva, quia secundum ipsum mulier concurrit mere passive ad generationem foetus. Ergo non omnis potentia animae vegetativae est potentia activa. Quare. Istud multum facit Plato et Galenus, qui tenent, quod tam mas quam femella concurrant active et passive ad ipsam generationem.

(2) Ad istam dubitationem habemus dicere, quod omnis potentia generativa tam maris quam feminae concurrit active ad generationem. Sed potentia generativa maris principaliter effective concurrit educendo formam generandi de sanguine menstruo mulieris, et ex tali materia etiam formando unumquodque membrum ipsius foetus, potentia vero mulieris generativa minus principaliter concurrit ad generationem effective, quia solum concurrit effective disponendo materiam, ex qua habet foetus generari, non autem concurrit principaliter, quia non effective operatur in formatione membrorum vel eductione animae sicut potentia generativa viri.

(3) Verum est igitur, quod omnis potentia generativa effective concurrit ad generationem, verum una principaliter, alia minus principaliter modo dicto. Quare et cetera.