BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum nutritio fiat continua per

totum tempus vitae viventis?

 

(1) Secunda dubitatio est circa illud dictum Philosophi: “Quamdiu vivimus, tam diu nutrimur.” Dubitatio est, utrum nutritio fiat continua per totum tempus vitae nutrientis, et videtur, quod non, quia non videmus, quod homines semper comedant, et tamen continue vivunt per totum tempus vitae suae. Ergo non, quamdiu vivimus, tam diu nutrimur.

(2) Sed dicetis: “Nutritio non est comestio sive susceptio cibi, sed nutritio est digestio cibi et conversio eius in substantiam nutriti, et talis digestio fit continue et continue, et ita vere accipiendo nutritionem tam diu vivimus, quamdiu nutrimur.”

(3) Sed Conciliator recitat de duabus mulieribus, de una, quae stetit per 36 annos absque cibo, et de alia, quae stetit per 8 annos et non comedit nisi unum panem. Et ita non nutriebantur illae mulieres in toto illo tempore per conversionem nutrimenti in substantiam sui, quia, licet imaginaremur, quod tales mulieres per aliquod tempus nutrirentur ex cibo prius assumpto, non est tamen imaginabile, quod nutrimentum prius assumptum steterit per tantum tempus et non fuerit digestum et conversum in substantiam nutribilis. Ideo non est imaginabile, quod in tam longo tempore illae mulieres continue nutrirentur absque assumptione novi cibi et tamen per totum illud tempus vixerint. Ergo quamdiu vivimus, non tam diu nutrimur.

(4) Dicetis forte, quod istud fuit per miraculum divinum et quod naturaliter istud est impossibile.

(5) Sed non potestis hoc dicere, quia dixit mihi quidam frater, qui cognovit unam monacham, quae stetit per 2 annos sine assumptione alicuius cibi, et tamen non possumus dicere, quod hoc fuerit per miraculum, quia, ut ille mihi dixit, illa monacha erat magna meretrix; ergo et cetera.

(6) Secundo arguo ad idem ex parte generationis ipsius viventis, quia, ex quo rei permanentis datur primum instans sui esse, accipio primum instans esse Sortis, in quo scilicet genitus est ipse Sortes; in tali primo instante vivit Sortes, quia tunc introducta est anima Sortis in materia, et tamen in illo instante non nutritur Sortes. Ergo non, quamdiu vivit Sortes, tam diu nutritur.

(7) Quod autem in primo instante esse Sortis non nutriatur ipse Sortes, ostendo, quia, si sic, aut nutritur capiendo nutritionem pro conversione nutrimenti in substantiam nutribilis aut capiendo nutritionem pro alteratione nutriti. Non potest dari primum, quia talis nutritio praesupponit alterationem ipsius cibi, et sic in primo instante esse Sortis nutrimentum esset alteratum. Sed ante omne alterari fuit alterari prius. Ergo ante primum instans esse Sortis cibus fuisset alteratus, quod est impossibile.

(8) Eadem ratione non potest Sortes in primo instante sui esse nutriri capiendo nutritionem secundo modo, videlicet pro alteratione nutriti, quia ante omne alterari fuit alterari prius. Quare nullo modo possumus ponere Sortem in primo instante sui esse nutriri, et tamen tunc vivit. Ergo et cetera.

(9) Tertio ad idem arguo ex parte corruptionis viventis, quia, sicut datur primum instans non esse, in quo verum sit dicere: “Nunc non est Sortes et immediate ante hoc fuit”, quaero ergo, utrum immediate ante hoc instans, in quo non est Sortes, convertebatur nutrimentum in substantiam Sortis vel non. Si detur, quod non, habeo intentum, quia immediate ante hoc instans vivebat et non nutriebatur. Si vero dicas, quod sic, cum requiratur determinata potentia, quae habet convertere nutrimentum in substantiam nutribilis, sit illa potentia ut quattuor. Cum Sortes tendat versus suum non esse, talis potentia continue et continue magis resolvitur et tendit ad non gradum potentiae. Sed ista continua resolutio huius potentiae non potest fieri in instante, sed fit in certo tempore. Ergo in instante, quod fuit immediate ante primum instans non esse Sortis, non potuit talis potentia ut quattuor esse in Sorte, quae esset potens convertere nutrimentum in substantiam nutribilis. Ergo tunc non potuit Sortes nutriri et tamen tunc vivebat Sortes. Ergo et cetera.

(10) Quarto et ultimo arguo ad idem: Si nutritio esset continua, sequeretur, quod darentur infinita in actu. Consequens est impossibile. Deduco consequentiam, quia, si continue Sortes converteret nutrimentum in substantiam sui, oporteret, quod in quocumque instante converteretur aliquid de nutrimento in substantiam Sortis. Sed in qualibet generatione sive aggregatione non potest acquiri minus minimo. Ergo in quocumque instante acquiritur unum minimum. Et cum in quocumque tempore quantumcumque modico sint infinita instantia, ergo in certo dato tempore erunt acquisita infinita minima, et sic infinita minima erunt in actu, quod est impossibile, quia implicat ponere infinitum in actu, ut patet III Physicorum. Ergo et cetera.

(11) Ad hanc dubitationem respondetur praemittendo distinctionem de nutritione, scilicet quod nutrimentum sumitur duobus modis, uno modo pro nutrimento in potentia, scilicet pro cibo, qui non est adhuc nutrimentum ipsi viventi, sed est nutrimentum in potentia. Alio modo sumitur nutrimentum pro nutrimento in actu, quod scilicet est actu conversum in substantiam viventis. Ita nutritio potest sumi duobus modis, uno modo pro assumptione cibi, alio modo pro conversione nutrimenti in substantiam aliti.

(12) Si primo modo assumatur nutritio, scilicet pro cibatione, dico, quod potest uno modo assumi pro termino motus localis, alio modo pro aggregato ex motu locali et termino ipsius. Si primo modo sumatur cibatio, dico, quod nutritio isto modo accepta non potest esse continua, quia in quocumque instante aliquid de cibo assumeretur et sicut cum in quocumque tempore finitio sint infinita instantia, in certo dato tempore assumeret Sortes infinitas partes nutrimenti actu distinctas. Si etiam secundo modo accipiatur nutritio, scilicet pro aggregato ex motu locali comestionis et termino illius motus, dico, quod adhuc impossibile est, quod nutritio sit continua, quia impossibile est et implicans contradictionem, quod, quamdiu vivimus, simus in continua comestione, quia nimia comestio nos suffocaret.

(13) Est tamen dubium de hac nutritione secundo modo accepta, utrum in aliquo vivente sit continua per totum tempus vitae viventis. Videtur enim, quod plantae sint in continua comestione, quia videmus, quod, si e terra evellantur, moriuntur. De animalibus enim non est dubium, quod non cibantur continue, sicut patet in somno. Tunc enim animalia non accipiunt cibum. Sed cum plantae non dormiant secundum Aristotelem, non est certum de illis, an continue cibentur. Sed videtur etiam mihi, quod plantae non continue cibentur. Cuius signum est, quia videmus, quod aliquae plantae evulsae a terra per aliquod determinatum tempus vivunt, quia, si iterum plantentur, germinabunt. Et tamen in illo tempore, in quo sunt evulsae, non cibantur, quia non suscipiunt per radices nutrimentum ex terra. Et sic ita verum erit de plantis, sicut de animalibus, quod non, in quocumque tempore vivunt, nutriuntur accipiendo nutritionem eo modo, quo diximus.

(14) Si vero sumatur nutritio pro nutrimento actuali, quae est vere nutritio, dico, quod nutritio dicitur adhuc duobus modis, uno modo pro conversione nutrimenti iam dispositi pro introductione formae in substantiam nutriti, dum scilicet forma viventis introducitur in ipsum nutritum. Alio modo sumitur nutritio pro alteratione praevia, quae scilicet consequitur et alterat nutrimentum, ut sufficienter disponatur pro receptione formae viventis.

(15) His stantibus pono primam conclusionem demonstrativam, quae est, quod, sive sumatur nutritio pro conversione nutrimenti in substantiam viventis sive pro alteratione praevia ad talem conversionem, nutritio non potest esse continua per totum tempus vitae viventis. Quam conclusionem credo sic posse demonstrative probari, quia non possumus dicere, quod nutritio primo modo sit continua. Ratio est, quia, cum secundum Commentatorem, Albertum, Thomam et Aegidium non possit generari minus minimo, oportet, quod saltem, dum nutrimentum convertitur in substantiam viventis, ista conversio fiat per minima. Ergo si talis conversio esset continua per totum tempus vitae viventis, in quocumque instante acquireretur unum minimum nutrimenti ipsi viventi, et cum in quocumque dato tempore sint infinita instantia, acquireret ipsum vivens in parvo quovis tempore infinita minima, quod est impossibile.

(16) Si etiam sumatur nutritio pro alteratione praevia, necesse est dicere, quod non in quolibet instante viventis potest fieri talis nutritio, quia, si in primo instante esse viventis fieret talis alteratio praevia, cum ante omne alterari sit alterari prius, ante primum instans esse Sortis fuisset talis alteratio, et sic vivens Sortes prius nutriretur, quam esset, quod implicat contradictionem, sed bene incipit vivens nutriri.

(17) Secunda conclusio est: Probabiliter teneri potest, quod vivens per certum tempus datum vivat et non nutriatur, neque nutritione, quae est conversio nutriti, neque nutritione, quae est alteratio praevia, ut quando vivens moritur, quia tenendo minima naturalia et universaliter secundum omnes est assignare ultimum restauratum, et, cum non detur ultimum esse viventis secundum communem opinionem, datur primum instans non esse viventis, tunc in tempore intermedio inter ultimum restauratum et primum instans non esse viventis ipsum vivens vivit et non tamen in tali tempore vivens non nutritur, quia, si nutriretur per conversionem nutrimenti in substantiam nutribilis, illud, quod praesuppositum est esse ultimum restauratum, non esset ultimum restauratum, quia post illud essent alia restaurata, nec etiam in illo tempore intermedio nutritur vivens nutritione, quae est alteratio cibi, quia, cum “natura nihil agat frustra”, sed, quaecumque agit, agat propter finem, ad quid faciet natura illam alterationem cibi, quae ordinatur in conversionem nutrimenti in substantiam nutribilis? Si natura non potest attingere illum finem, qui est conversio, in quem est alteratio finaliter ordinata?

(18) Item cum virtus viventis continue tendat ad corruptionem et continue resolvatur et non possit resistere causae corruptionis, quomodo potest habere tantam potentiam, ut alteret ipsum nutrimentum?

(19) Quodsi dicatur: “Hoc, videtur contradicere Aristoteli in infinitis locis, qui dicit, quod ‘tam diu vivimus, quamdiu nutrimur’“, respondeo, quod hic est intellectus Philosophi, quod, quamdiu vivimus, tam diu sensibiliter nutrimur, sive quamdiu vivimus, per tempus sensibile nutrimur, quod, si in tempore cadente inter ultimum restauratum vivamus et non nutriamur, illud tempus medium est insensibile, vel si est sensibile, est multum breve et cito transiens.

(20) Diximus hanc secundam conclusionem probabiliter teneri posse, quia etiam probabiliter opposita conclusio huic conclusioni teneri potest, non quoad primam partem, sed quoad secundam, scilicet quod, quando vivens tendit ad mortem, possit fieri nutritio, quae est alteratio, et non nutritio, quae est conversio nutrimenti. Posset istud sic imaginari, quia, quantumcumque vivens tendat ad mortem, nihilominus remanet calor in cadavere. Et hoc sum expertus.

(21) Quodsi dicatis: “Hoc videtur contra sententiam Aristotelis in libro De morte et vita, ubi dixit, quod ad mortem sequitur frigiditas; quomodo ergo in cadavere potest esse calor, cum ibi post mortem non sit vita?”, dico, quod bene verum est, quod ad mortem sequitur frigiditas, sed mediate, non autem immediate. Cum ergo in vivente tendente ad mortem sit adhuc aliquis calor, supponamus, quod caliditas ut quattuor sit intensissima caliditas, sub qua non stat vita sic, quod sub illa non stet vita, cum nulla minori stet vita, sed cum qualibet maiori. Supponamus etiam, quod in ultimo restaurato caliditas viventis sit ut quinque. Cum ergo talis caliditas ut quinque non possit subito deperdi, quia instans ultimi restaurati non erit mediatum primo instanti non esse viventis, sed inter illa duo instantia cadat tempus, tunc in tali tempore caliditas ut quinque, quae continue deperditur, secundum aliquem gradum poterit alterare nutritum, quousque devenerit ad caliditatem ut quattuor, licet illud non possit convertere in substantiam nutribilis. Quare et cetera.

(22) Et cum dicebatur: “Natura ageret superflue, quia non attingeret finem intentum”, dicerent isti, quod non inconvenit, quod natura aliquando frustretur a suo fine. Et ita est in proposito. Calor enim continue agit secundum ultimum posse sui, ut praeparet nutrimentum conversioni, quia entia naturalia et naturaliter agentia semper intendunt perfectissimam operationem, quam possunt producere, ut per talem operationem attingant finem, propter quem agunt. Verum est, quod aliquando non possunt attingere, et hoc accidit ex aliqua causa intrinseca.

(23) Tertia conclusio, quae probabiliter ponitur, est, quod possibile est, quod inter primum instans esse viventis et ultimum restauratum in vivente fit nutritio continua sumendo nutritionem pro aggregato ex conversione et ex alteratione, et hoc iudicio meo sonant omnes auctoritates Philosophi dicentis, quod, “quamdiu vivimus, tam diu nutrimur”.

(24) Dixi cum modestia possibile esse, quod nutritio sit continua, et non dixi affirmando, quod ita sit, quia hoc esset temerarium, cum Commentator in commento 2 de hoc fuerit dubius, utrum scilicet talis virtus in aliquibus animalibus sit in continuo exercitio, dum talia animalia permanent in vita, sicut sunt buffones et serpentes, qui in tota hieme manent in lapidibus et nihil assumunt de cibo, cum in aestate non thesaurizent. Et propter hoc dubium voluit Commentator, quod illa definitio “anima est actus corporis” et cetera, cum actus alius sit primus et alius secundus, si debet talis definitio esse communis cuicumque virtuti animae, non oportet, ut in ea assumatur solum actus primus, quia, si quis poneret, quod talia animalia in hieme non nutrirentur, si vero in hieme talia animalia nutriantur, tunc in illa definitione oportet disiunctive dicere: “Anima est actus primus vel secundus.” Si ergo Commentator, qui fuit tantus philosophus, dubitavit, utrum nutritio sit continua, cur debeo ego temere tertiam conclusionem asseverare.

(25) His habitis ad argumenta in oppositum adducta facile est respondere. Ad primum dicendum est, quod non assumit ibi nutritionem pro vera nutritione, sed pro comestione, et de tali nutritione verum est, quod non est continua per tempus, in quo vivens permanet in vita, ut dictum est in prima conclusione. Et cum citatur de illis mulieribus, quas recitat Conciliator, possumus primo dicere, quod per miracula haec contingunt et non naturaliter. Sed si velimus loqui naturaliter, habemus dicere, quod illae mulieres per illud tempus continue nutriebantur, licet non assumerent cibum, quia hoc erat ex humido phlegmatico congesto, circa quod vertitur calor naturalis convertendo et alterando illud loco dissoluti. Hoc accidit plus in feminis quam in maribus, quia mares habent plus de calore, in feminis vero potest illud evenire ratione agentis et ratione passi, ratione agentis, quia in feminis est manens calor, ideo talis calor est impotens perfecte alterare ipsum cibum, ut convertatur in substantiam viventis. Cum ergo calor non possit cibum perfecte alterare et convertere in substantiam viventis, alterat et convertit illud in phlegma, et ita procedente tempore acquiritur in femina magna massa phlegmatis congesti et congregati, ex qua postea, cum femina non assumit nutrimentum, fit nutritio, quia talis massa alteratur a calore naturali et convertitur in substantiam nutribilis. Ex parte etiam passi provenit, ut fiat talis nutritio sine assumptione novi cibi, quia mulier habet multum de humido congesto, quod non cito, sed per multum tempus calor naturalis immoratur in alterando et convertendo in substantiam nutribilis. Strictura etiam viarum, per quas defertur nutrimentum, ad hoc multum facit. Cum enim viae, per quas defertur nutrimentum, in muliere sint multum strictae, per eas parum de nutrimento fertur, et ideo, antequam per eas transeat tota illa massa congesta, intercedit multum temporis, et ita in mulieribus per totum illud tempus facta fuit nutritio, licet non fieret talis nutritio per assumptionem novi cibi. Quare et cetera.

(26) Ad secundum dicatis, quod argumentum concludit veritatem, ut demonstratum est in prima conclusione.

(27) Ad tertium dicatis, quod verum concludit argumentum, sicut ostensum est in secunda conclusione. Possent tamen tenentes oppositum illius conclusionis ad illud argumentum respondere, quod immediate ante hoc instans non esse viventis vivens nutriretur, sed non nutriretur nutritione, quae est conversio nutrimenti in substantiam nutribilis, quia immediate ante instans non esse viventis virtus est adeo debilitata, ut non possit convertere nutrimentum, et hoc probat argumentum. Sed tamen virtus non est adeo impotens, quin possit alterare nutrimentum. Et sic ante illud instans vivens continue vivit et nutritur nutritione, quae est alteratio nutrimenti. Nec hoc improbat argumentum.

(28) Ad ultimum dicatis, quod probat solummodo, quod nutritio non est continua capiendo nutritionem pro conversione cibi in substantiam aliti. Sed sic non capitur nutritio, cum dicitur, quod nutritio est continua, sed capitur tunc nutritio pro aggregato ex alteratione cibi et conversione eius in substantiam nutribilis. Nec contra hoc militat argumentum.