BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Quomodo animata

et inanimata nutriantur?

 

(1) Sed super ista responsione insurgit maxima difficultas, in qua mallem esse discipulus quam praeceptor, quia res est in extremo difficultatis. Difficultas autem est, quia dictum est, quod, licet inter inanimata ignis magis appareat nutriri, quia in ipso maxima apparet conversio combustibilis in sui substantiam, ista tamen non est nutritio vera, quia in combustione candelae non remanet eadem pars praecise a principio usque ad finem, sed est similitudinaria nutritio, quia, quantum ex una parte resolvitur et corrumpitur de igne, tantum ex alia parte generatur. Et sic iuxtapositio fit partis igneae ad partem igneam. Et sic videtur ignis vere nutriri, quia iudicat sensus, quod remaneat praecise eadem pars a principio usque ad finem, sed in vera nutritione remanet idem a principio usque ad finem.

(2) Modo circa hoc insurgit difficillima dubitatio, quia cum homo. ut puta Sortes, accipit unam libram cibi, quae debeat converti in substantiam Sortis et in ea introduci forma humana, ista libra cibi, quae habet converti in substantiam Sortis, non convertitur per iuxtapositionem, sed per intus susceptionem, ut omnes concedunt. Sed vellem nunc scire a divo Thoma, an anima Sortis, dum ista libra cibi convertitur in substantiam Sortis, in informando hanc libram cibi destituat priorem materiam an simul informat materiam existentem et materiam de novo advenientem. Si datur primum, ergo anima migrabit de materia in materiam, et sic sequitur error Pythagorae, qui posuit animas migrare de corpore in corpus. Si vero detur secundum, scilicet quod simul informet illas duas materias, quaero, numquid istae duae materiae sint in diversis sitibus vel sint in eodem situ sic, quod penetrent se. Si detur, quod sint in diversis sitibus, ergo ita erit in animatis, sicut est in igne et aliis inanimatis, quia in utrumque fieret nutritio per iuxtapositionem partis ad partem. Si vero detur aliud, hoc est impossibile, quia impossibile est dari dimensionum penetratio. Quare et cetera.

(3) Ad istam dubitationem sunt varii modi respondendi. Primus modus est divi Thomae et Plus-quam-Commentatoris in II Techni commento 44. Volunt enim isti, quod nunc in me nihil sit de materia, quae fuit in me a principio generationis, et sic, secundum quod isti dicunt, est satis possibile, quod anima Sortis deserat unam materiam et subintret aliam. Adducunt pro se Aristotelem in De generatione, ubi declarans Philosophus, quomodo remaneat idem a principio augmenti usque ad finem, dixit, quod remanet idem formaliter, sed variatur materialiter, quod declarat per similitudinem de utre. Nam si sit uter plenus aqua et continue aqua existens in eo exeat et continue nova aqua subingrediatur, hic est semper et continue idem uter secundum formam, sed continue variatur secundum materiam, quia continue alia aqua exit et alia ingreditur. Ita, dicit Philosophus, est de vivente, dum augetur. Remanet enim a principio augmenti usque ad finem ipsum vivens secundum formam et variatur continue secundum materiam, quia continue antiqua materia resolvitur et nova supervenit. Et ita videntur sonare illa verba Philosophi, scilicet in augmento remanet vivens secundum formam, variatur vero secundum materiam. Et exemplum de utre multum videtur facere pro ista opinione.

(4) Ex quibus secundum istos patet diversitas inter viventia et inanimata, quia in inanimatis non remanet continue eadem forma, sicut patet de igne in combustione paleae, sed bene in viventibus a principio suae nutritionis et augmentationis usque ad finem continue remanet eadem forma, licet varietur materia. Et ita solvunt argumentum, quod fiebat contra se. Dicunt enim, quod est satis possibile, ut anima ipsa derelinquat unam materiam et alteram ingrediatur et informat. Et cum dicebatur, quod anima seu forma migraret de subiecto in subiectum, dicit Plus-quam-Commentator loco allegato, quod hoc verum est de forma viventium, immo per hoc tales formae seu animae differunt a formis inanimatorum, quia, cum formae, puta elementorum, sint omnino materiales, non possunt relinquere materiam, in qua sunt, et abire in aliam materiam. Modo formae viventium, quia non sunt ita materiales, sed multo minus materiales sunt formis inanimatorum, hinc est, quod tales formae possunt dimittere unam materiam et aliam ingredi.

(5) Et cum dicebatur, quod ista opinio est similis opinioni Pythagorae, respondet Plus-quam-Commentator, quod est maxima dissimilitudo inter hanc suam opinionem et opinionem Pythagorae, quia volebat Pythagoras, quod eadem anima migraret de uno corpore in aliud corpus, quae corpora sunt differentia specie, sicut sunt corpus hominis et corpus asini, sed ponimus nos, quod eadem anima migrat de uno subiecto in aliud subiectum, quae sunt eiusdem speciei. Quare et cetera.

(6) Ista opinio primo aspectu videtur multum apparens, sed interius perscrutata videtur opinio impossibilis. Et primo, quod ipsi adducunt de utre, non est ad propositum, quia, cum uter sit unum ens per se existens, satis potest manere idem secundum suam formam et figuram in exitu et in ingressu aquae. Modo cum anima et universaliter omnis forma materialis dependeat in esse ex materia, ut dixit Commentator et Philosophus II Physicorum, ideo est inimaginabile, quod forma possit migrare de subiecto in subiectum. Si enim forma posset migrare de uno subiecto in aliud subiectum, aut hoc esset per motum localem aut per motum alterationis. Sed non per motum localem hoc potest fieri, quia nihil potest localiter moveri, nisi illud sit corpus. Eadem ratione non potest anima migrare per motum alterationis. Quare nullo modo potest aliquis imaginari, quod anima migret de materia in materiam.

(7) Posteriores vero volentes hoc salvare, scilicet quod a principio nutritionis usque ad finem remaneat vivens secundum formam et continue varietur materia, et quod nunc nihil est in me de materia, quae fuit a principio, imaginati sunt, quod omnis anima sit individualis non occupans locum per se nec per accidens. Unde dicunt isti: “Est necesse ponere omnem animam esse individualem, si volumus sustinere identitatem formalem viventis remanere et materiam continue variari”, ut videntur sonare verba Aristotelis loco allegato, quia posito, quod anima sit extensa, non potest illa sustineri, quia argumentum demonstrat, scilicet quod anima non potest migrare de materia in materiam, quia non per motum localem nec per motum alterationis. Sed si ponamus ipsam animam esse individualem, optime salvatur identitas augmentationis secundum formam et variatio secundum materiam. Et argumentum adductum faciliter solvitur, quia dicimus, quod anima, quae est individualis non occupans locum, migrat de uno subiecto in aliud subiectum non per motum localem, sed per motum alterationis. Dimittit enim anima hanc materiam ex indispositione eius et intrat aliam ex dispositione illius. Iste modus habet magnos fautores: Ex Academicis enim Porphyrius et Plotinus fuerunt istius opinionis, ex Peripateticis vero Albertus et Hugo Senensis. Porphyrius enim et Plotinus secuti sunt Platonem, qui posuit omnes animas individuales, Albertus et Hugo universaliter confirmaverunt omnes animas esse indivisibiles, cum quibus in parte convenit divus Thomas, qui tenuit, quod aliquae animae sint individuales, ut animae animalium perfectorum, in parte vero ab illis discrepat, quia tenet, quod animae plantarum et animalium imperfectorum sint divisibiles et extensae ad extensionem materiae.

(8) Averroici vero totaliter huic sententiae adversantur, quia tenent ipsi, quod omnis anima et generaliter omnis forma educta de potentia materiae est divisibilis et extensa ad extensionem materiae. Et haec videtur sententia Aristotelis III Caeli. Ideo illa opinio non videtur conformis viae Peripatecicae. Sed concesso etiam, quod talis modus dicendi sit ad mentem Aristotelis, non salvant veram nutritionem, quia secundum Aristotelem nutritio fit per incorporationem materiae advenientis cum materia praeexistenti, sicut, cum in cyathum, in quo est vinum, infunditur aqua, fit aquae cum vino quaedam incorporatio. Non autem nutritio fit per iuxtapositionem partis ad partem solummodo, ut vult iste modus respondendi, quia dicit iste modus, quod materia nova et materia antiqua sunt in diversis sitibus, et ita sunt iuxtapositae, et anima relinquit materiam antiquam ex eius indispositione et ingreditur in novam ex eius dispositione pro susceptione animae. Et sic dicit iste modus fieri nutritionem. Quare iste modus dicendi non est sufficiens. Ideo et cetera.

(9) Alii autem sunt aliam viam imaginati dicentes sic fieri nutritionem, quia, cum nutrimentum mittitur ad intra, videlicet ad partem nutriendam, fit sic nutritio, sicut, si sit cyathus medius vini, cui infundatur aqua sic, quod cyathus fiat plenus tali infusione aquae vino, fit quaedam penetratio partium aquae cum partibus vini, et ex vino et aqua sic incorporatis fit unum tertium corpus maius vino et aqua. Ita, cum fit nutritio, nova materia incorporatur cum materia praeexistenti, et sic fit unum tertium. Et isto modo fit nutritio et augmentatio.

(10) Et, ut dicunt isti, non est ita in ipsis inanimatis, quia in eis non est talis incorporatio, sed solum in eis est partium iuxtapositio. Quare et cetera.

(11) Sed hic modus dicendi non videtur posse stare, quia quaero, cum materia nova et antiqua incorporantur et ex eis fit illud tertium, utrum quantitas illarum duarum materierum pereat et generetur una nova quantitas vel illae duae quantitates permanent. Si detur primum, tunc quantitas non esset coaeterna materiae. Item non possunt illae quantitates corrumpi, quia non habent contrarium, a quo corrumpantur, cum quantitas non sit activa, sed solum passiva IV Physicorum. Item si generabitur illa quantitas nova – a quo generabitur? Si vero detur, quod illae quantitates duarum materierum in illa incorporatione remaneant, hoc physice loquendo est impossibile, quia impossibile est, quod duae dimensiones se penetrent. Ideo et cetera.

(12) Credo, quod sustinendo hunc modum dicendi habeamus dicere, quod in illa incorporatione duarum materierum corrumpuntur earum quantitates, et cum dicebatur, quod istud est falsum, quia quantitas non esset coaeterna materiae, dicerem, quod, cum dicitur: “Quantitas est coaeterna materiae”, habet intelligi de quantitate secundum speciem, et sic bene illud est verum, quia materia habet quantitatem semper neque quantitas una est sine materia physice loquendo, sed non habet intelligi secundum individuum sic, quod ista quantitas indivisibilis sit coaeterna materiae, quia, ut dicunt isti, potest permanere materia sine tali quantitate. Quodsi adducatur sententia Averrois, qui tenuit, quod nedum secundum speciem, immo et secundum individuum quantitas est coaeterna materiae, dicerent isti, quod non tenent in hoc Averroem. Neque enim Averroes est deus. Et cum quaeritur: “Quid generat hanc quantitatem?”, dicunt, quod est anima mediante calore.

(13) Sed tunc est difficultas, quia in corruptione quantitatis pereunt omnia alia accidentia, et ita in corruptione quantitatis illarum duarum materierum corrumpetur ipsa anima, quia corrumpuntur dispositiones materiae, quae erant pro conservatione animae.

(14) Sustinendo istum modum habemus dicere, quod verum est, quod ad corruptionem quantitatum duarum materierum corrumpuntur omnia alia accidentia, quae praeexistunt in illis materiebus, nec propter hoc oportet, quod anima corrumpatur, quia anima non informat compositum, sed anima immediate informat materiam primam, et cum in aliqua materia introducitur ipsa anima, generantur de novo per viam sequelae omnia accidentia in tali materia, quibus anima potest se conservare in tali materia. Et sic quantitas et cetera accidentia facientia pro introductione et conservatione animae in materia sequuntur ipsam animam, non autem ipsam praecedunt. Quodsi Averroes fuerit contrariae sententiae, non curant de ipso.

(15) Alius est modus dicendi, qui tenet, quod anima est divisibilis et quod illa anima, quae est in materia antiqua, ista eadem anima extenditur et intrat novam materiam. Unde imaginantur isti, quod, sicut lumbrici et alii vermes extendunt se et elongantur et dissolvuntur partes ab invicem et extenduntur, dum se movent, ita imaginantur isti, quod anima, quae existebat in antiqua materia, sit divisibilis et extendat se ad novam materiam informandam, et ita eadem anima simul informat priorem materiam et materiam advenentem ita, quod isto modo fiat nutritio, quia, cum advenit nova materia antiquae materiae, anima, quae est in antiqua materia, extendit se et intrat novam materiam, sicut videmus, quod, cum virga erigitur et elongatur, et extenditur, ita imaginatur Henricus de Gandavo, quia ista est sua opinio, quod, cum advenit nova materia ipsius nutrimenti, anima, quae erat extensa in priori materia, magis extenditur et intrat materiam advenientem, et hoc videtur esse satis apparens, quia, sicut anima est extensa in propria materia, ita videtur, quod possit extendi in altera materia. Adducit etiam Henricus auctoritatem Aristotelis, qui dixit, quod nutritio non est generatio, sed agglomeratio. Non enim est generatio, ut ipse dicit, quia non generatur in materia advenienti nova forma, sed est agglomeratio, quia in materia advenienti introducitur per extensionem modo dicto anima, quae erat in materia antiqua, ipsa tamen anima etiam remanente in priori materia.

(16) In hac opinione Henricus fuit solus, quia fuit presbyter et non habuit quemquam, qui eum sequeretur, quia presbyteri non dant se litteris. Quae opinio si sustineri possit, omnis alia fatuitas sustineri poterit. Ista enim opinio, ut mihi videtur, est omnino inintelligibilis, quia nescio imaginari, quomodo anima ipsa extendat se de materia antiqua in materiam novam. Secundum enim ponentes animam immortalem hoc satis potest imaginari, sed ponendo, quod anima sit divisibilis, non possum hoc somniare, neque, si anima est extensa in propria materia, possumus imaginari, quod possit extendi in materia aliena, quia a propria materia dependet in esse, non autem a materia aliena.

(17) Item eodem modo dicam, quod in combustione paleae forma ignis extenditur de materia in materiam. Quod autem dicit Henricus, quod hoc non est in inanimatis, quia solis viventibus hoc est proprium, nihil est, quia hoc est, quod quaerimus, quia quaerimus de modo, quo fit nutritio in ipsis viventibus, ut visum est supra. Item dicam, quod in combustione candelae est agglomeratio, sicut est in nutritione viventium, et sic inanimata ita vere nutrientur, sicut ipsa viventia. Quare nullo modo ista opinio mihi videtur posse stare.

(18) Quarta opinio est Alexandri Aphrodisei, quam recitat Plus-quam-Commentator in II Techni loco vobis citato, et eam super alias extollit neque eam impugnat, sed tamen eam non sequitur, sed insequitur opinionem divi Thomae. Imaginatus est itaque Alexander, quod, quando aliquod vivens generatur, puta Sortes, in tali generatione est imaginari unam primam materiam, ex qua genitus est Sortes, et talis prima materia, quam contraxit Sortes a principio suae generationis, vocatur ab Alexandro ‘humidum radicale’, ex quo humido radicali adducta est anima Sortis in generatione ipsius Sortis, et anima est divisibilis et extensa ad extensionem talis humidi radicalis, et talis materia, quam contraxit Sortes a principio suae generationis, semper remanet in Sorte, dum ipse durat in vita. Similiter anima, quae in generatione Sortis educta est de tali materia, remanet, dum vivit Sortes cum tali materia secum extensa. Verum est, quod aliquid de illa materia continue resolvitur et corrumpitur, et quantum corrumpitur de illa materia, tantum corrumpitur de anima, sed non resolvitur totaliter Sorte permanente in vita, sed cum totaliter resolvitur Sortes, moritur Sortes, et sic etiam anima, quae fuit in generatione educta de potentia materiae. Et ita secundum ipsum Alexandrum forma viventis sive anima ipsa numquam relinquit illud humidum radicale, quod humidum radicale a principio generationis contraxit, si fuerit bonum et bene complexionatum, foetus, qui ex eo generabitur, permanebit per totum tempus vitae suae bene dispositus in sanitate et convenienter exercebit proprias operationes. Si vero illud humidum fuerit malum, accidit contrarium. Et ideo dicit Alexander, quod vir et mulier ad invicem pro generatione fienda debent esse in aetate debita et debent esse bene complexionati. Quod cum ita sit, ut diximus, ex quo talis materia nascitur sub tam pauca quantitate, ideo sagax natura dedit ei, ut possit sibi assimulare nutrimentum, per cuius conversionem in sui substantiam pervenit Sortes ad quantitatem sibi convenientem pro suis operationibus exercendis.

(19) Quodsi ab eo quaeratur, utrum anima simul informet materiam primam, quam vocat ‘humidum radicale’, et materiam novam advenientem, quam vocat ‘humidum nutrimentale’, vel non, respondet Alexander, quod continue educitur nova pars animae, dum nutrimentum convertitur in substantiam nutribilis, nec sic fit in ipsis inanimatis, sicut de igne in combustione candelarum, quia in viventibus semper pars posterior genita dependet in esse et conservari a parte priori.

(20) Modo in inanimatis non est talis dependentia partis posterioris a parte priori. Non enim in accessione candelae pars ignis nunc genita dependet in esse et conservari a parte prius genita, quia, dum secunda pars ignis generatur, prima corrumpitur. Quare et cetera.

(21) Datum est etiam humidum nutrimentale viventi, ut dicit Alexander, ut humidum radicale detineatur in vivente et non totaliter resolvatur et in fumum evanescat. Unde sic se habet humidum radicale ad humidum nutrimentale, ut dicit Alexander, sicut plumbum ad argentum vivum. Cum enim aurifices volunt detinere argentum vivum, ne fluat, miscent cum eo plumbum, ex qua mixtione argentum vivum fit magis solidum et non amplius fluit. Ita dicit Alexander, quod, si debet detineri humidum radicale in ipso vivente, necessarius est superventus humidi nutribilis, ut per ipsum detineatur in vivente. Unde assimulat Alexander ipsum vivens ad candelam, quae comburitur, et tantum ignis producat in candela, quantum est ibi de humido radicali, nec propter hoc oportet, ut vivens aeterno tempore perduret, quia, sicut in lampade, si non sit satis de oleo pro conservatione lichinii, corrumpitur lichinium, et si sit ibi plus de oleo, quam oporteat, suffocatur lichinium, et si ibi sit oleum conveniens, conservatur lichinium, ita, si in nutrimento sit minus de humido nutrimentali, quam oporteat, resolvitur humidum radicale, si vero sit plus, suffocatur, et si conveniens, conservatur.

(22) Et ita ad dubium propositum respondet Alexander, quod non est ita de nutritione inanimatorum sicut de nutritione viventium, quia in viventibus est duplex humidum, scilicet radicale et nutrimentale, et nutrimentale, quod est post, conservatur a priori nutribili; eo modo non est sic in inanimatis, quia pars posterior non conservatur a parte priori, sicut in candela comburenti posterior pars ignis non conservatur a priori, quia prior pars ignis, dum generatur, corrumpitur.

(23) Quae opinio, licet sit multum sensata, ubique tamen impugnatur a divo Thoma, ubi movet istam quaestionem, quia dicit Thomas, quod Alexander non salvat textum Philosophi, in quo dicit, quod nutritio fit incorporatione duarum materierum, scilicet novae et antiquae, non autem per iuxtapositionem.

(24) Ad quod respondeo pro Alexandro, quod bene salvatur, quod nutritio non fiat per iuxtapositionem partis ad partem, quia in nutrimento pars adveniens parti praeexistenti ab illa dependet. Modo cum fit iuxtapositio partium, nulla pars ab altera dependet, sicut, si lapidi iuxtaponatur lapis, nullus illorum ab altero dependet. Ideo bene salvat Alexander, quod nutritio non fiat per iuxtapositionem partium, sicut fit in inanimatis.

(25) Item dicit Thomas, quod Alexander non salvat alium textum Philosophi, in quo dicit, quod a principio augmenti et nutritionis remanet idem vivens secundum formam, quia secundum Alexandrum anima, quae est in prima materia, non informat materiam nutrimenti advenientem, sed nova anima educitur de nutrimento, cum nutrimentum convertitur in substantiam nutribilis et continue corrumpitur pars animae, quae praefuit in antiqua materia nutribili iam resoluta.

(26) Dicerem ad hoc, quod verum est, quod non est ita una anima ipsorum, sicut est anima corporum caelestium, sed est ibi unitas per successionem partis animae ad partem animae. Quare et cetera.

(27) Sed est unum aliud, quod magis premit opinionem Alexandri, quia mirabile est, quod illud humidum radicale contractum a principio generationis in vivente remaneat, usquequo vivens durat in esse, quoniam, si plantatur glans ita parva, videmus generari quercum, quae in processu temporis fit ita magna. Modo mirum videtur, quod talis quercus tam magna conservetur ab illo tam parvo humido radicali, quod contraxit illa arbor a principio suae generationis. Similiter mirum videtur, quod, cum seminatur granum milii, quod est ita parvum, et germinet totum illud germenque conservetur a tam pauco humido radicali existente in illo grano milii.

(28) Possemus tamen pro Alexandro respondere per auctoritatem illam currentem communiter per ora philosophorum, videlicet: “Principia sunt pauca in quantitate et magna in virtute”, et ita, quia illud humidum radicale est principium, ex quo genita est quercus tam magna, aut illud germen, licet sit tam parvum in quantitate, est tamen magnum in virtute, et ita per suam virtutem potest conservare illam arborem.

(29) Quinta opinio, quae est Marsilii, Petri Mantuani et sequentium, convenit cum opinione Alexandri in formis viventium, quod omnes sunt divisibiles et extensae ad extensionem materiae excepta anima intellectiva, quae secundum eos est aeterna et indivisibilis et multiplicata ad multiplicationem individuorum et non unica, sicut opinatus est Commentator, et secundum quod dicunt isti: “Solus homo inter omnia viventia est, qui vere nutritur, quia in homine remanet eadem anima praecise a principio nutritionis usque in finem.” Non sic autem est de animabus ceterorum viventium, cum tales sint divisibiles. Seclusa igitur anima intellectiva convenit ista opinio in omnibus cum opinione Alexandri excepto uno, videlicet quod non ponunt illam materiam contractam a principio generationis permanere in ipso vivente per totum tempus vitae suae, immo in aliquo certo dato tempore vivet Sortes, in quo nihil habebit de materia, quam contraxit a principio generationis, neque de forma, quae illo tunc educebatur de tali materia, sed continue generatur nova materia et nova forma. Et ita dicunt isti, quod iste asinus verbi gratia, qui portat ligna, non est praecise ille asellus, qui genitus est ex asino et asina, sed est alius asinus numero. Et quomodo sit unus alius, declarant, quia primum cor generat unum aliud cor, et ita dicunt de quocumque alio membro. Unde dicunt, quod vivens se habet ut navis vetus, cuius continue per tempus modo una pars inveterascit, modo alia pars, et corrumpitur, et ipse navita secundum partem corruptam reficit. Ista enim navis videtur semper esse eadem, quae in rei veritate non est eadem, quia in aliquo certo tempore erit ita, quod in tali tempore nihil erit de ligno, quod fuit in ea, dum facta fuit de novo. Ita dicunt isti, quod vivens per aliquod certum tempus intermissum sic se habebit, quod in eo nihil erit de materia, quae in eo fuit a principio generationis, sicut dictum est de navi, sed in tali vivente nunc sunt alia membra a membris, cum quibus nascebatur. Et sic non est Sortes, quem videmus, ille Sortes, qui hinc ante 20 annos generabatur. Et sic dicunt, quod Christus, qui fuit crucifixus, non est idem Christus, qui natus est ex utero beatae Mariae virginis. Et cum dixit Aristoteles, quod a principio generationis usque ad finem remanet idem secundum formam, sicut uter remanet, dixit primo Petrus de Mantua, quod Aristoteles non intellexit se ipsum in hac materia, secundo dixit, quod Aristoteles nescivit, quomodo fiat vera nutritio, et ita ipsum non puduit dicere haec verba ignominiosa de tanto philosopho.

(30) Marsilus vero, qui fuit vir multo doctior, locutus est modestius de Aristotele et dixit, quod, cum Aristoteles dixit, quod a principio nutritionis usque in finem remanet idem vivens secundum formam, intellexit Aristoteles, quod remanet idem secundum aequivalentiam sive secundum figuram, sicut dicimus, quod fluvius, qui est hodie, est fluvius, qui fuit heri, non quia sit eadem aqua, quae fuit heri, quia continue alia et alia fluit, sed est eadem per aequivalentiam, quia, sicut heri fuit aqua in illo flumine, ita hodie est etiam aqua in eo. Quare et cetera.