Petrus Pomponatius
1462 - 1525
|
Quaestiones super librosDe anima
1519/1520
|
____________________________________________________________
|
|
|
Utrum inanimata habeant nutritivamet augmentativam?
(1) Circa capitulum lectum cadunt aliquae difficultates, quia dictum est: “Ab anima vegetativa fluunt tres principales potentiae, videlicet nutritiva, augmentativa et generativa.” Dictum est etiam, quod nihil nutritur non participans vita. Accidit ergo primo difficultas de nutritione et de augmento, utrum inanimata habeant potentiam nutritivam et augmentativam. Videtur enim, quod sic, quia ignis videtur vere nutriri et augeri ex humore pingui sicut ex deo convertendo talem humorem in substantiam sui. Quare et cetera. Multa alia argumenta ad idem adduci possent, sed quia argumentum factum de igne est ceteris evidentius et omnia alia in idem tendunt, ideo volo esse contentus unico argumento facto.(2) In oppositum est Aristoteles, qui expresse clamat, quod nihil alitur non participans vita. Cum ergo nec ignis nec cetera inanimata participent vita, ideo non poterunt vere nutriri.(3) Hanc difficultatem tetigit hic et in I De generatione commento 41 divus Thomas. Ad quam, ut sui moris est, sapienter respondit uniformiter hic et ibi, quod generaliter verum est, quod nihil vere nutritur, nisi illud sit animatum, et sic nullum inanimatum potest vere nutriri. Sed inanimata dicuntur nutriri secundum quandam similitudinem, scilicet per iuxtapositionem partis ad partem. Et ista nutritio similitudinaria magis apparet in igne quam in ceteris inanimatis. Apparet enim magis hoc ad sensum de igne quam de aqua, ut, si applicetur ignis candelae aut paleae, videtur ignis ex materia candelae aut paleae nutriri convertendo in sui substantiam et se in esse conservando. Unde videmus, quod continue incendit ignis unam partem paleae et post aliam et sic continue convertit materiam paleae in sui substantiam, quousque sit ibi aliquid de materia paleae, qua tota conversa in substantiam sui exstinguitur et corrumpitur ipse ignis, quia amplius non est illi nutrimentum praesens, quo conservet se, quae nutritio similitudinaria ita sequitur in aqua sicut in igne. Quia vero aqua non est ita activa sicut ignis, ideo non est ita apparens ad sensum in aqua sicut in igne. Et ideo, si habet aqua aliquo nutriri modo dicto, ut ex terra multo tardius convertet eam in substantiam sui quam ignis paleam, quare ignis inter omnia inanimata, cum sit maxime activus, velocius convertit in sui substantiam illud, quod sibi apponitur, quam cetera simplicia.(4) Ista ergo, dicit Thomas, videtur esse vere nutritio, quia videmus, quod de igne aliquid generatur et aliquid corrumpitur in combustione paleae, et quod quantum de igne corrumpitur ex una parte paleae, tantum de ipso aut plus generatur ex altera parte, et sic ex tali iuxtapositione partis ad partem iudicamus per sensum, quod illa sit vera nutritio, quae in rei veritate non est vera nutritio, quia in tali conversione paleae in substantiam ignis non est eadem pars ignis praecise a principio generationis ignis et combustionis paleae usque ad finem, immo continue prior pars ignis educta de materia paleae corrumpitur et in parte subsequenti nova pars ignis generatur, sed est eadem per iuxtapositionem, quia continue una iuxtaponitur alteri, sed in vera nutritione et vero augmento id, quod nutritur et augetur, est idem praecise a principio nutritionis usque ad finem. Non autem est idem per iuxtapositionem, sicut in igne. Ideo dicit Thomas, quod, quia ad hoc, quod sit vera nutritio, oportet, ut sit idem praecise sic, quod illa pars, in qua facta erat dissolutio, in eadem parte praecise fiat per nutrimentum restauratio.(5) Modo non sic est in igne, quia non est idem nec remanet eadem pars praecise a principio nutritionis usque in finem. Sed si est dicenda esse eadem pars, est dicenda esse eadem per iuxtapositionem, non, quia sit praecise eadem, ideo non est dicendum, quod ignis vere nutriatur nec quodcumque aliud inanimatum, sed si dicendum sit nutriri, ista nutritio est similitudinaria, non vera, ut dictum est in responsione.(6) Ad dubium: Omnes conveniunt cum divo Thoma, et omnes eum ista responsione transeunt. |