BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Petrus Pomponatius

1462 - 1525

 

Quaestiones super libros

De anima

 

1519/1520

 

____________________________________________________________

 

 

 

Utrum in intelligentiis et

in deo sit generatio?

 

(1)  Circa hoc idem commentum sunt multa animadvertenda, primo, quod Aristoteles videtur facere deum misericordem. Modo in aeternis negat misericordiam et alias virtutes in deo morales, quia tales arguunt imperfectionem in deo, sicut misericordia, cum importet tristitiam et displicentiam de miseria alicuius.

(2) Dicatis, quod in rei veritate in deo non sunt virtutes morales, et cum hic Philosophus ponit misericordiam in deo, sciatis, quod miseria duo dicit, videlicet tristitiam, quam quis habet de miseria alicuius cum animo relevandi illum a miseria, tunc dico, quod in deo non est misericordia, quia habeat tristitiam, sed quia relevet nos a miseriis; ira etiam ponitur in deo non quantum ad tristitiam, quam habet proprie iratus, sed quantum ad vindictam. Ideo deus non vere dicitur irasci, cum ira proprie dicat tristitiam et punitionem, quorum unum solum deo attributum est; alterum, quod hic debetis notare, est, quod deus habet curam de istis inferioribus; esset enim haeresis dicere oppositum tam in philosophia quam in theologia; sive modo deus in universali sive in particulari habeat curam de istis inferioribus, ad praesens non curo; sufficit, quod ex hoc loco habeamus, quod dictum est.

(3) Alterum, quod debetis annotare, est, quod secundum Aristotelem, ubi non est generatio et corruptio, ibi non est ponenda virtus generativa. Nam causa, cur Aristoteles ponit virtutem generativam in istis inferioribus, est, ut per virtutem generativam conservetur aeternitas in his secundum speciem, cum non possint conservari haec inferiora secundum individuum. Modo cum in aeternis conservetur aeternitas secundum individuum, ideo non egent ipsa aeterna virtute generativa, et sic nec in intelligentiis nec in deo est ponenda virtus generativa tam secundum theologos quam secundum philosophos. Non intelligatis, quod deus non habeat virtutem generandi absolute, quia hoc est falsum. Nam secundum Philosophum deus est agens universale et universaliter concurrens ad generationem omnium horum inferiorum. Sed cum deus non habet virtutem generativam, intelligimus, quod deus proprie non habet virtutem generativam sicuti pater, quae consistit in emissione spermatis.

(4) Sed dubitabitis, quia, si deus et natura dederunt, puta homini, virtutem generativam solum ad conservationem speciei, unde est, quod est tanta hominum multitudo, cum in minori multitudine posset ita bene conservari aeternitas speciei hominis, sicut in tanta multitudine. Nam si semper et in quocumque tempore reperiantur solum centum homines, semper erit species humana, sicut semper est etiam existente tanta hominum multitudine.

(5) Ad hoc dicerem, quod virtus generativa est pro conservatione speciei, sed non tanta multitudo sub aliqua specie est necessaria pro conservatione ipsius speciei, quia de facto perpetuitas speciei humanae posset ita conservari in existentia centum hominum sicut in tanta hominum multitudine. Sed ista magna multitudo est propter alteram causam. Est enim tanta multitudo propter maiorem perfectionem universi et speciei. Ex quo apparet, quod fundamentum Thomae ad probandum, quod in aeternis non possint esse plura individua sub eadem specie, non est bonum. Fundatur enim Thomas super hoc, quia generatio et plurificatio sunt aequaliter se habentes sic, quod, ubi generatio, ibi plurificatio sub specie, et ubi plurificatio, ibi generatio. Hoc fundamentum elicitur a Philosopho in isto textu, quia hic vult Philosophus, quod, quia ista inferiora non possunt perpetuari in individuo. Ideo natura dedit eis virtutem generativam, ut perpetuarent in specie. Modo cum ex generatione sequitur plurificatio, ideo plurificatio horum inferiorum sub eadem specie est propter perpetuitatem conservandam in specie.

(6) Modo ex hoc arguit Thomas: In aeternis non est virtus generativa, ergo in aeternis non est multiplicatio. Et patet consequentia, quia est ex generatione. Assumptum probat: Solum data est virtus generativa viventibus, ut perpetuitas conservetur in specie, quae conservari non potest in individuo – haec est Philosophi –; sed in aeternis est perpetuitas secundum individuum; ergo aeterna non habent virtutem generativam, et cum ex generatione proveniat multitudo individuorum sub eadem specie, ideo nec in aeternis est multitudo sub eadem specie.

(7) Dico, quod ex his, quae diximus, potest patere solutio ad hoc argumentum, quia fundatur super fundamento falso. Fundatur enim super hoc, quod generatio et multitudo se inferant, quod est falsum, quia, licet ex generatione sequatur multitudo, non tamen ex multitudine generatio, quia, ut diximus, ex alia causa est generatio et ex alia causa multiplicatio, quia generatio, ut dicit Philosophus, est propter perpetuitatem conservandam in specie, quae non potest conservari in individuo, multitudo vero est propter maiorem perfectionem universi et speciei, sicut videmus, quod in octava sphaera sunt tot et tantae stellae, quas non est dicendum esse diversarum specierum, sed omnes sunt eiusdem speciei. Ecce, quod in octava sphaera sunt plures eiusdem speciei! Et tamen non est dicendum, quod tanta multitudo proveniat ex generatione, cum in caelo non sit generatio, et stellae sunt eiusdem naturae cum corpore caelesti. Propter quid ergo erit talis multitudo, non possumus assignare aliam causam nisi, quod hoc est ex necessitate perfectionis universi et illius speciei.

(8) Modo sicut apparet in stellis, quae sit causa multitudinis sub eadem specie, quia scilicet est maior perfectio universi et non est ibi multitudo propter conservationem perpetuitatis in specie, ita dico, quod eadem est causa multitudinis sub quacumque specie, quia scilicet est propter maiorem perfectionem universi, non autem propter generationem et conservationem aeternitatis. Ideo concessa multitudine individuorum sub specie angelorum non sequitur, quod ibi sit generatio, quia, licet necessario ex generatione sequatur multitudo, non tamen ex generatione sequitur omnis multitudo, ut patet de multitudine stellarum in octava sphaera.